MEDITATIONES
DE PRIMA PHILOSOPHIA
in qua Dei existentia et animæ immortalitas demonstratur

AUCTORE

RENATO DESCARTES

PARISIIS

Apud Michaelem Soly, via Jacobæa, sub signo Phœnicis

M. DC. XLI.

知の地図シリーズ / 古典書房

この本について

このHTMLは、ルネ・デカルト『第一哲学についての諸省察』(Meditationes de Prima Philosophia、ラテン語初版 パリ・1641年)のラテン語本文を掲載したものです。

底本:René Descartes, Meditationes de Prima Philosophia(パリ原版・ラテン語/フランス語対訳)、C. ギュットラー編、C. H. ベック社(ミュンヘン)、1901年。Internet Archive で全文公開

現行テキストは、その底本をもとに書き起こしたものです。正確な語句、頁付け、最終確認については、原資料そのものを参照してください。

目次から各省察へジャンプできます。目次へ戻るときは「↑ 目次」またはブラウザの戻るを使ってください。「底本頁」ボタンで底本のページ番号を表示できます。

目次

SAPIENTISSIMIS Clarissimisque viris,

SACRAE FACULTATIS
Theologiae Parisiensis,
Decano et Doctoribus,

Renatus Des-Cartes S. D.

Tam iusta causa me impellit ad hoc scriptum vobis offerendum, et tam iustam etiam vos habituros esse confido ad eius defensionem suscipiendam, postquam instituti mei rationem intelligetis, ut nullâ re melius illud hic possim commendare, quam si quid in eo sequutus sim paucis dicam. Semper existimavi duas quaestiones de Deo, et de Anima, praecipuas esse ex iis quae Philosophiae potius quam Theologiae ope sunt demonstrandae: Nam quamvis nobis fidelibus animam humanam cum corpore non interire, Deumque existere, fide credere sufficiat; certe infidelibus nulla religio, nec fere etiam ulla moralis virtus, videtur posse persuaderi, nisi prius illis ista duo ratione naturali probentur: Cumque saepe in hac vita maiora vitiis, quam virtutibus praemia proponantur, pauci rectum utili praeferrent, si nec Deum

timerent, nec aliam vitam exspectarent: Et quamvis omnino verum sit, Dei existentiam credendam esse, quoniam in sacris scripturis docetur, et vice versa credendas sacras scripturas, quoniam habentur a Deo: quia nempe cum fides sit donum Dei, ille idem qui dat gratiam ad reliqua credenda, potest etiam dare, ut ipsum existere credamus: Non tamen hoc infidelibus proponi potest, quia circulum esse iudicarent. Et quidem animadverti, non modo vos omnes, aliosque Theologos affirmare Dei existentiam naturali ratione posse probari; sed et ex sacra scriptura inferri, eius cognitionem multis, quae de rebus creatis habentur esse faciliorem, atque omnino esse tam facilem, ut qui illam non habent sint culpandi: Patet enim Sap. 13 ex his verbis: „Nec his debet ignosci, si enim tantum potuerunt scire, ut possent aestimare saeculum, quomodo huius dominum non facilius invenerunt?" Et ad Rom. cap. I. dicitur illos esse „inexcusabiles". Atque ibidem etiam per haec verba: „Quod notum est Dei, manifestum est in illis," videmur admoneri ea omnia quae de Deo sciri possunt, rationibus non aliunde petitis quam ab ipsamet nostra mente posse ostendi. Quod idcirco quomodo fiat, et qua viâ deus facilius et certius, quam res saeculi cognoscatur, non putavi a me esse alienum inquirere. Atque quantum ad animam, etsi multi eius naturam non facile investigari posse iudicarint, et nonnulli etiam dicere ausi sint rationes humanas persuadere illam simul cum corpore interire, solaque fide contrarium teneri; Quia tamen hoc condemnat Concilium Lateranense sub Leone 10 habitum, Sessione 8,

et expresse mandat Christianis Philosophis ut eorum argumenta dissolvant, et veritatem pro viribus probent, hoc etiam aggredi non dubitavi. Praeterea quoniam scio plerosque impios non aliam ob causam nolle credere Deum esse, mentemque humanam a corpore distingui, quam quia dicunt haec duo a nemine hactenus potuisse demonstrari: Etsi nullo modo iis assentiar, sed contra rationes fere omnes, quae pro his quaestionibus a magnis viris allatae sunt, cum satis intelliguntur, vim demonstrationis habere putem, vixque ullas dari posse mihi persuadeam, quae non prius ab aliquibus aliis fuerint inventae: Nihil tamen utilius in Philosophia praestari posse existimo, quam si semel omnium optimae studiose quaerantur, tamque accurate, et perspicue exponantur, ut apud omnes constet in posterum eas esse demonstrationes. Ac denique quoniam nonnulli quibus notum est me quandam excoluisse Methodum ad quas libet difficultates in scientiis resolvendas, non quidem novam, quia nihil est veritate antiquius, sed quâ me saepe in aliis non infeliciter uti viderunt: hoc â me summopere flagitarunt: Ideoque officii mei esse putavi nonnihil hac in re conari. Quicquid autem praestare potui, totum in hoc Tractatu continetur. Non quod in eo diversas omnes

rationes, quae ad eadem probanda afferi possent, colligere conatus sim: Neque enim hoc videtur operae pretium esse, nisi ubi nulla habetur satis certa; sed primas tantum et praecipuas ita prosecutus sum, ut iam pro certissimis, et evidentissimis demonstrationibus illas ausim proponere: Addamque etiam tales esse, ut non putem ullam viam humano ingenio patere, per quam meliores inveniri unquam possint, cogit enim me causae necessitas, et gloria Dei, ad quam totum hoc refertur, ut hic aliquanto liberius de meis loquar quam mea fert consuetudo. Atqui quantumvis certas et evidentes illas putem, non tamen ideo mihi persuadeo ad omnium captum esse accommodatas: Sed quemadmodum in Geometria multae sunt ab Archimede, Appollonio, Pappo, aliisve scriptae, quae etsi pro evidentibus etiam, ac certis ab omnibus habeantur, quia nempe nihil plane continent quod seorsim spectatum non sit cognitu facillimum, nihilque in quo sequentia cum antecedentibus non accurate cohaereant, quia tamen longiusculae sunt, et valde attentum lectorem desiderant, non nisi ab admodum paucis intelliguntur: Ita quamvis eas quibus hic utor certitudine et evidentiâ Geometricas aequare, vel etiam superare existimem, vereor tamen ne a multis satis percipi non possint, tum quia etiam longiusculae sunt, et aliae ab aliis pendent: tum praecipue quia requirunt mentem a praeiudiciis plane liberam: et quae se ipsam a sensuum consortio facile sub-

ducat. Nec certe plures in mundo Metaphyscis studiis, quam Geometricis apti reperiuntur. Ac praeterea in eo differentia est, quod in Geometria cum omnibus sit persuasum nihil scribi solere, de quo certa demonstratio non habeatur, saepius in eo peccant imperiti, quod falsa approbent, dum ea videri volunt intelligere, quam quod vera refutent: Contra vero in Philosophia cum credatur nihil esse de quo non possit in utramque partem disputari, pauci veritatem investigant, et multo plures ex eo quod ausint optima quaeque impugnare famam ingenii aucupantur. Atque ideo qualescunque meae rationes esse possint, quia tamen ad Philosophiam spectant, non spero me illarum ope magnum operae pretium esse facturum, nisi me patrocinio vestro adiuvetis. Sed cum tanta inhaereat omnium mentibus de vestra Facultate opinio, tantaeque sit authoritatis SORBONÆ nomen, ut non modo in rebus fidei nulli unquam Societati post sacra Concilia tantum creditum sit quam vestrae, sed etiam in humana Philosophia nullibi maior perspicacia et soliditas, nec ad ferenda iudicia maior integritas et sapientia esse existimetur: Non dubito quin

si tantum huius scripti curam suscipere dignemini, Primo quidem ut a vobis corrigatur, memor enim, non modo humanitatis, sed maxime etiam inscitiae meae, non affirmo nullos in eo esse errores: Deinde ut quae vel desunt, vel non satis absoluto sunt, vel maiorem explicationem desiderant, addantur, perficiantur, illustrentur, aut a vobis ipsis, aut saltem a me, postquam a vobis ero admonitus: Ac denique ut, postquam rationes in eo contentae, quibus Deum esse, mentemque a corpore aliam esse probatur, ad eam perspicuitatem erunt perductae, ad quam ipsas perduci posse confido, ita nempe ut pro accuratissimis Demonstrationibus habendae sint, hoc ipsum declarare et publice testari velitis: Non dubito, inquam, quin si hoc fiat, omnes errores, qui de his quaestionibus unquam fuerunt, brevi ex hominum mentibus deleantur: Veritas enim ipsa facile efficiet ut reliqui ingeniosi, et docti vestro iudicio subscribant: Et authoritas, ut Athei, qui scioli magis quam ingeniosi, aut docti esse solent, contradicendi animum deponant; atque etiam ut forte rationes, quas ab omnibus ingenio praeditis pro demonstrationibus haberi scient, ipsi propugnent, ne non intelligere videantur: Ac denique caeteri omnes tot testimoniis facile credent, nemoque amplius erit in mundo, qui vel Dei existentiam, vel realem humanae animae a corpore distinctionem ausit in dubium revocare. Cuius rei quanta esset utilitas, vos ipsi pro vestra singulari sapientia omnium optime aestimare potestis: Nec deceret me vobis, qui maximum Ecclesiae Catholicae columen semper fuistis, Dei et Religionis causam pluribus hic commendare.

PRÆFATIOAD LECTOREM

Quaestiones de Deo et mente humanâ iam ante paucis attigi in Dissertatione de Methodo recte regendae rationis et veritatis in scientiis investigandae gallice edita anno 1637. Non quidem ut ipsas ibi accurate tractarem, sed tantum ut delibarem, et ex lectorum iudiciis addiscerem qua ratione postea essent tractandae. Tanti enim momenti mihi visae sunt, ut plus unâ vice de ipsis agendum esse iudicarem; viamque sequor ad eas explicandas tam parum tritam atque ab usu communi tam remotam, ut non utile putarim ipsam in gallico et passim ab omnibus legendo scripto fusius docere, ne debiliora etiam ingenia credere possent eam sibi esse ingrediendam. Cum autem ibi rogassem omnes quibus aliquid in meis scriptis reprehensione dignum occurreret, ut eius me monere dignarentur; nulla in ea quae de his quaestionibus attigeram notatu digna obiecta sunt, praeter duo, ad quae hic paucis, priusquam earundem accuratiorem explicationem aggrediar, respondebo. Primum est, ex eo quod mens humana in se conserva non percipiat aliud se esse quam rem cogitantem, non sequi, eius naturam sive essentiam in eo tantum consistere quod sit

res cogitans, ita ut vox tantum caetera omnia excludat quae forte etiam dici possent ad animae naturam pertinere. Cui obiectioni respondeo, me etiam ibi noluisse illa excludere in ordine ad ipsam rei veritatem (de qua scilicet tunc non agebam), sed dumtaxat in ordine ad meam perceptionem; adeo ut sensus esset me nihil plane cognoscere quod ad essentiam meam scire pertinere, praeterquam quod essem res cogitans, sive res in se habens facultatem cogitandi: In sequentibus autem ostendam quo pacto ex eo, quod nihil aliud ad essentiam meam pertinere cognoscam, sequatur, nihil etiam aliud revera ad illam pertinere. Alterum est, ex eo quod ideam rei me perfectioris in me habeam non sequi ipsam ideam esse me perfectiorem, et multo minus illud, quod per istam ideam repraesentatur existere. Sed respondeo hic subesse aequivocationem in voce ideae; sumi enim potest vel materialiter pro operatione intellectus, quo sensu me perfectior dici nequit, vel obiective pro re per istam operationem repraesentata, quae res etsi non supponatur extra intellectum existere, potest tamen me esse perfectior ratione suae essentiae. Quomodo vero ex hoc solo, quod rei me perfectioris idea in me sit sequatur illam rem revera existere, fuse in sequentibus exponetur. Vidi quidem praeterea duo quaedam scripta satis longa, sed quibus non tam meae his de rebus rationes quam conclusiones argumentis ex Atheorum locis com-

munibus mutuatis impugnabantur: Et quoniam istiusmodi argumenta nullam vim habere possunt apud eos, qui rationes meas intelligent, adeoque praepostera et imbecillia sunt multorum iudicia, ut magis a primum acceptis opinionibus quantumvis falsis, et a ratione alienis persuadeantur, quam a verâ et firmâ sed posterius audita ipsarum refutatione, nolo hic ad illa respondere ne mihi sint prius referenda. Tantumque generaliter dicam, ea omnia quae vulgo iactantur ab Atheis ad existentiam Dei impugnandam, semper ex eo pendere, quod vel humani affectus Deo affingantur, vel mentibus nostris tanta vis et sapientia arrogetur, ut quidnam Deus facere possit, ac debeat, determinare, et comprehendere conemur; adeo ut, modo tantum memores simus mentes nostras considerandas esse ut finitas, Deum autem ut incomprehensibilem et infinitum, nullam ista difficultatem sint nobis paritura. Iam vero postquam hominum iudicia semel utcunque sum expertus, iterum hic aggrediоr easdem de Deo, et mente humana quaestiones, simulque totius primae Philosophiae initia tractare; sed ita ut nullum vulgi plausum, nullamque Lectorum frequentiam expectem: quin etiam nullis author sum ut haec legant, nisi tantum iis qui serio mecum meditari, mentemque a sensibus, simulque ab omnibus praeiudiciis abducere poterunt, ac volent, quales nonnisi admodum paucos reperiri satis scio. Quantum autem ad illos, qui rationum mearum seriem, et nexum comprehendere non curantes, in singulas tantum clausulas, ut multis in more est, argutari studebunt; non magnum ex huius scripti lectione fructum sunt percepturi: et quamvis forte in multis cavillandi occasionem inveniant, non facile tamen aliquid quod urgeat aut responsione

dignum sit obiicient. Quia vero nequidem etiam aliis spondeo me in omnibus primâ fronte satis facturum, nec tantum mihi arrogo ut confidam me omnia posse praevidere quae alicui difficilia videbuntur, primo quidem in Meditationibus illas ipsas cogitationes exponam, quarum ope ad certam et evidentem cognitionem veritatis mihi videor pervenisse, ut experiar an forte iisdem rationibus, quibus ego persuasus sum, alios etiam possim persuadere. Postea vero respondebo ad obiectiones virorum aliquot ingenio et doctrina excellentium, ad quos hae Meditationes, antequam typis mandarentur, examinandae missae sunt. Satis enim multa et varia ab illis fuerunt obiecta, ut ausim sperare non facile quicquam aliis, saltem alicuius momenti, venturum in mentem, quod ii nondum attigerint: Ideoque rogo etiam, atque etiam lectores, ut non prius de Meditationibus iudicium ferant, quam obiectiones istas, earumque solutiones omnes perlegere dignati sint.

dignum sit obiiciet. Quia vero nequidem etiam aliis spondeo me in omnibus primâ fronte satis facturum, nec tantum mihi arrogo ut confidam me omnia posse praevidere quae alicui difficilia videbuntur, primo quidem in Meditationibus illas ipsas cogitationes exponam, quarum ope ad certam et evidentem cognitionem veritatis mihi videor pervenisse, ut experiar an forte iisdem rationibus, quibus ego persuasus sum, alios etiam possim persuadere. Postea vero respondebo ad obiectiones virorum aliquot ingenio et doctrina excellentium, ad quos hae Meditationes, antequam typis mandarentur, examinandae missae sunt. Satis enim multa et varia ab illis fuerunt obiecta, ut ausim sperare non facile quicquam aliis, saltem alicuius momenti, venturum in mentem, quod ii nondum attigerint: Ideoque rogo etiam, atque etiam lectores, ut non prius de Meditationibus iudicium ferant, quam obiectiones istas, earumque solutiones omnes perlegere dignati sint.

SYNOPSISSEX SEQUENTIUM MEDITATIONUM

In primâ causae exponuntur propter quas de rebus omnibus, praesertim materialibus, possumus dubitare; quandiu scilicet non habemus alia scientiarum fundamenta, quam ea quae antehac habuimus. Etsi autem istius tantae dubitationis utilitas primâ fronte non appareat, est tamen in eo maxima quod ab omnibus praeiudiciis nos liberet, viamque facillimam sternat ad mentem a sensibus abducendam: ac denique efficiat, ut de iis, quae postea vera esse comperiemus, non amplius dubitare possimus.

In secundâ, mens quae propriâ libertate utens supponit ea omnia non existere de quorum existentiâ vel minimum

dubitare potest, animadvertit fieri non posse quin ipsa interim existat. Quod etiam summae est utilitatis, quoniam hoc pacto facile distinguit quaenam ad se, hoc est ad naturam intellectualem, et quaenam ad corpus pertineant. Sed quia forte nonnulli rationes de animae immortalitate illo in loco expectabunt eos hic monendos puto me conatum esse nihil scribere quod non accurate demonstrarem; ideoque non alium ordinem sequi potnisse quam illum qui est apud Geometras usitatus, ut nempe omnia praemitterem ex quibus quaesita propositio dependet, antequam de ipsa quidquam concluderem. Primum autem et praecipuum quod praerequiritur ad cognoscendam animae immortalitatem esse ut quam maxime perspicuum de eâ conceptum, et ab omni conceptu corporis plane distinctum formemus; quod ibi factum est: Praeterea vero requiri etiam ut sciamus ea omnia quae clare et distincte intelligimus, eo ipso modo quo illa intelligimus, esse vera: quod ante quartam meditationem probari non potuit; et habendum esse distinctum naturae corporeae conceptum, qui partim in ipsâ secundâ, partim etiam in quintâ et sextâ formatur; atque ex his debere concludi ea omnia quae clare et distincte concipiuntur ut substantiae diversae, sicuti concipiuntur mens et corpus, esse revera substantias realiter a se mutuo distinctas; hocque in sextâ concludi: idemque etiam in ipsâ confirmari, ex eo quod nullum corpus nisi divisibile intelligamus: contrâ autem nullam mentem nisi indivisibilem: neque enim possumus ullius mentis mediam partem concipere, ut possumus cuiuslibet quantumvis exigui corporis; adeo ut eorum naturae non modo diversae, sed etiam quodammodo contrariae agnoscantur. Non autem ulterius eâ de re in hoc scripto me egisse; tum quia haec sufficiunt

ad ostendendum ex corporis corruptione mentis interitum non sequi, atque sic ad alterius vitae spem mortalibus faciendam; tum etiam quia praemissae, ex quibus ipsa mentis immortalitas concludi potest, ex totius Physicae explicatione dependent: primo ut sciatur omnes omnino substantias, sive res, quae a Deo creari debent ut existant, ex naturâ suâ esse incorruptibiles, nec posse unquam desinere esse, nisi ab eodem Deo concursum suum iis denegante ad nihilum reducantur; ac deinde ut advertatur corpus quidem in genere sumptum, esse substantiam, ideoque nunquam etiam perire; sed corpus humanum, quatenus a reliquis differt corporibus, non nisi ex certâ membrorum configuratione, aliisque eiusmodi accidentibus esse conflatum; mentem vero humanam non ita ex ullis accidentibus constare, sed puram esse substantiam: etsi enim omnia eius accidentia mutentur, ut quod alias res intelligat, alias velit, alias sentiat, etc. non idcirco ipsa mens alia evadit: humanum autem corpus aliud fit ex hoc solo quod figura quarumdam eius partium mutetur: ex quibus sequitur corpus quidem perfacile interire, mentem autem ex naturâ suâ esse immortalem.

In tertiâ meditatione meum praecipuum argumentum ad probandam Dei existentiam satis fuse, ut mihi videtur, explicui. Verumtamen, quia, ut Lectorum animos quam maxime a sensibus abducerem, nullis ibi comparationibus a rebus corporeis petitis volui uti, multae fortasse obscuritates remanserunt, sed quae, ut spero, postea in responsionibus ad obiectiones plane tollentur; ut inter coeteras quomodo idea entis summe perfecti, quae in nobis est, tantum habeat realitatis objectivae, ut non possit non

esse a causâ summe perfectâ, quod ibi illustratur comparatione machinae valde perfectae, cuius idea est in mente alicuius artificis; ut enim artificium objectivum huius ideae debet habere aliquam causam, nempe scientiam huius artificis, vel alicuius alterius a quo illam accepit, ita idea Dei, quae in nobis est, non potest non habere Deum ipsum pro causâ.

In quartâ probatur ea omnia, quae clare et distincte percipimus, esse vera: simul in quo ratio falsitatis consistat explicatur: quae necessario sciri debent tam ad praecedentia firmanda, quam ad reliqua intelligenda. Sed ibi interim est advertendum nullo modo agi de peccato, vel errore qui committitur in persecutione boni et mali, sed de eo tantum qui contingit in diiudicatione veri et falsi. Nec ea spectari, quae ad fidem pertinent, vel ad vitam agendam, sed tantum speculativas et solius luminis naturalis ope cognitas veritates.

In quintâ, praeterquam quod natura corporea in genere sumpta explicatur, nova etiam ratione Dei existentia demonstratur: sed in quâ rursus nonnullae forte occurrent difficultates, quae postea in responsione ad obiectiones resolventur: ac denique ostenditur quo pacto verum sit ipsarum Geometricarum demonstrationum certitudinem a cognitione Dei pendere.

In sextâ denique intellectio ab imaginatione secernitur; distinctionum signa describuntur: mentem realiter a corpore distingui, probatur: eandem nihilominus tam arcte illi esse coniunctam, ut unum quid cum ipsâ componat, ostenditur; omnes errores qui a sensibus oriri solent, recensentur, modi quibus vitari possint exponuntur: et denique rationes omnes ex quibus rerum materialium existentia possit con-

cludi, afferuntur: non quod eas valde utiles esse putarim ad probandum id ipsum quod probant, nempe revera esse aliquem mundum, et homines habere corpora, et similia, de quibus nemo unquam sanae mentis serio dubitavit; sed quia illas considerando agnoscitur non esse tam firmas, nec tam perspicuas quam sunt eae, per quas in mentis nostrae et Dei cognitionem devenimus; adeo ut hae sint omnium certissimae, et evidentissimae quae ab humano ingenio sciri possint.

Cuius unius rei probationem in his meditationibus mihi pro scopo proposui. Nec idcirco hic recenseo varias illas quaestiones de quibus etiam in ipsis ex occasione tractatur.

ad ostendendum ex corporis corruptione mentis interitum non sequi, atque sic ad alterius vitae spem mortalibus faciendam; tum etiam quia praemissae, ex quibus ipsa mentis immortalitas concludi potest, ex totius Physicae explicatione dependent: primo ut sciatur omnes omnino substantias, sive res, quae a Deo creari debent ut existant, ex naturâ suâ esse incorruptibiles, nec posse unquam desinere esse, nisi ab eodem Deo concursum suum iis denegante ad nihilum reducantur; ac deinde ut advertatur corpus quidem in genere sumptum, esse substantiam, ideoque nunquam etiam perire; sed corpus humanum, quatenus a reliquis differt corporibus, non nisi ex certâ membrorum configuratione, aliisque eiusmodi accidentibus esse conflatum; mentem vero humanam non ita ex ullis accidentibus constare, sed puram esse substantiam: etsi enim omnia eius accidentia mutentur, ut quod alias res intelligat, alias velit, alias sentiat, etc. non idcirco ipsa mens alia evadit: humanum autem corpus aliud fit ex hoc solo quod figura quarumdam eius partium mutetur: ex quibus sequitur corpus quidem perfacile interire, mentem autem ex naturâ suâ esse immortalem.

In tertiâ meditatione meum praecipuum argumentum ad probandam Dei existentiam satis fuse, ut mihi videtur, explicui. Verumtamen, quia, ut Lectorum animos quam maxime a sensibus abducerem, nullis ibi comparationibus a rebus corporeis petitis volui uti, multae fortasse obscuritates remanserunt, sed quae, ut spero, postea in responsionibus ad obiectiones plane tollentur; ut inter coeteras quomodo idea entis summe perfecti, quae in nobis est, tantum habeat realitatis objectivae, ut non possit non

MEDITATIO PRIMA De iis quæ in dubium revocari possunt

Animadverti iam ante aliquot annos quam multa ineunte aetate falsa pro veris admiserim, et quam dubia sint quaecunque istis postea superexstruxi, ac proinde funditus omnia semel in vita esse evertenda, atque a primis fundamentis denuo inchoandum, si quid aliquando firmum, et mansurum cupiam in scientiis stabilire; sed ingens opus esse videbatur, eamque aetatem exspectabam, quae foret tam matura, ut capessendis disciplinis aptior nulla sequeretur. Quare tamdiu cunctatus sum ut deinceps essem in culpâ, si quod temporis superest ad agendum, deliberando consumerem. Opportune igitur hodie mentem curis omnibus exolvi, securum mihi otium procuravi, solus secedo, serio tandem et libere generali huic mearum opi-

nionum eversioni vacabo. Ad hoc autem non erit necesse, ut omnes esse falsas ostendam, quod nunquam fortassis assequi possem; sed quia iam ratio persuadet non minus accurate ab iis quae non plane certa sunt, atque indubitata, quam ab aperte falsis assensionem esse cohibendam, satis erit ad omnes reiiciendas, si aliquam rationem dubitandi in unaquâque reperero. Nec ideo etiam singulae erunt percurrendae, quod operis esset infiniti: sed quia suffossis fundamentis quidquid iis superaedificatum est sponte collabitur, aggrediаr statim ipsa principia quibus illud omne quod olim credidi nitebatur. Nempe quidquid hactenus ut maxime verum admisi, vel a sensibus, vel per sensus accepi; hos autem interdum fallere deprehendi; ac prudentiae est nunquam illis plane confidere qui nos vel semel deceperunt. Sed forte quamvis interdum sensus circa minuta quaedam et remotiora nos fallant, pleraque tamen alia sunt de quibus dubitari plane non potest, quamvis ab iisdem hauriantur: ut iam me hic esse, foco assidere, hyemali togâ esse in-

dutum, chartam istam manibus contrectare, et similia: manus vero has ipsas, totumque hoc corpus meum esse, quâ ratione posset negari? nisi me forte comparem nescio quibus insanis, quorum cerebella tam contumax vapor ex atrâ bile labefactat, ut constanter asseverent vel se esse reges, cum sunt pauperrimi, vel purpurâ indutos, cum sunt nudi, vel caput habere fictile, vel se totos esse cucurbitas, vel ex vitro conflatos; sed amentes sunt isti, nec minus ipse demens viderer, si quod ab iis exemplum ad me transferrem. Praeclare sane, tanquam non sim homo qui soleam noctu dormire, et eadem omnia in somnis pati, vel etiam interdum minus verisimilia, quam quae isti vigilantes: quam frequenter vero usitata ista, me hic esse, togâ vestiri, foco assidere, quies nocturna persuadet? cum tamen positis vestibus iaceo inter strata; atqui nunc certe vigilantibus oculis intueor hanc chartam, non sopitum est hoc caput quod commoveo, manum istam prudens et sciens extendo, et sentio, non tam distincta contingerent dormienti: quasi scilicet non recorder a similibus etiam cogitationibus me alias in somnis fuisse delusum: quae dum cogito attentius, tam plane video nunquam certis indiciis vigiliam a somno posse distingui, ut obstupescam, et fere hic

ipse stupor mihi opinionem somni confirmet. Age ergo somniemus, nec particularia ista vera sint, nos oculos aperire, caput movere, manus extendere, nec forte etiam nos habere tales manus, nec tale totum corpus, tamen profecto fatendum est visa per quietem esse veluti quasdam pictas imagines, quae non nisi ad similitudinem rerum verarum fingi potuerunt; ideoque saltem generalia haec, oculos, caput, manus, totumque corpus res quasdam non imaginarias, sed veras existere: nam sane pictores ipsi ne tum quidem, cum Sirenas et Satyriscos maxime inusitatis formis fingere student, naturas omni ex parte novas iis possunt assignare, sed tantummodo diversorum animalium membra permiscent; vel si forte aliquid excogitent adeo novum, ut nihil omnino ei simili fuerit visum, atque ita plane fictitium sit et falsum, certe tamen ad minimum veri colores esse debent, ex quibus illud componant: nec dispari ratione, quamvis etiam generalia haec, oculi, caput, manus, et similia imaginaria esse possent, necessario tamen saltem alia quaedam adhuc magis simplicia, et universalia vera esse fatendum est, ex quibus tanquam coloribus veris omnes istae seu verae, seu falsae, quae in cogitatione nostrâ sunt, rerum imagines effinguntur. Cuius generis esse videntur natura corporea in communi, eiusque

extensio; item figura rerum extensarum; item quantitas, sive earumdem magnitudo, et numerus; item locus in quo existant, tempusque per quod durent, et similia. Quapropter ex his forsan non male concludemus, Physicam, Astronomiam, Medicinam, disciplinasque alias omnes, quae a rerum compositarum consideratione dependent, dubias quidem esse; atqui Arithmeticam, Geometriam aliasque eiusmodi, quae nonnisi de simplicissimis ac maxime generalibus rebus tractant, atque utrum eae sint in rerum naturâ nec ne parum curant, aliquid certi atque indubitati continere: nam sive vigilem, sive dormiam, duo et tria simul iuncta sunt quinque, quadratumque non plura habet latera quam quatuor; nec fieri posse videtur ut tam perspicuae veritates in suspicionem falsitatis incurrant. Verumtamen infixa quaedam est meae menti vetus opinio Deum esse, qui potest omnia, et a quo talis qualis existo sum creatus: unde autem scio illum non fecisse ut nulla plane sit terra, nullum coelum, nulla res extensa, nulla figura, nulla magnitudo, nullus locus, et tamen haec omnia non aliter quam nunc mihi videantur existere? imo etiam quemadmodum iudico interdum alios errare circa ea, quae se perfectissime scire arbitrantur, ita ego ut fallar quoties duo et tria simul addo, vel numero quadrati latera, vel si quid aliud facilius fingi potest? At forte noluit Deus ita me decipi, dicitur enim summe bonus; sed si hoc eius bonitati repugnaret talem me croasse, ut semper fallar, ab eadem etiam videretur esse alienum permittere ut interdum fallar; quod

ultimum tamen non potest dici. Essent vero fortasse nonnulli qui tam potentem aliquem Deum mallent negare, quam res alias omnes credere esse incertas, sed iis non repugnemus, totumque hoc de Deo demus esse fictitium: at seu fato, seu casu, seu continuata rerum serie, seu quovis alio modo me ad id quod sum pervenisse supponant; quoniam falli et errare imperfectio quaedam esse videtur, quo minus potentem originis meae authorem assignabunt, eo probabilius erit me tam imperfectum esse ut semper fallar: quibus sane argumentis non habeo quod respondeam, sed tandem cogor fateri nihil esse ex iis quae olim vera putabam, de quo non liceat dubitare, idque non per inconsiderantiam, vel levitatem, sed propter validas et meditatas rationes; ideoque etiam ab iisdem, non minus quam ab aperte falsis accurate deinceps assensionem esse cohibendam, si quid certi velim invenire. Sed nondum sufficit haec advertisse, curandum est ut recorder, assidue enim recurrunt consuetae opiniones, occupantque credulitatem meam tanquam longo usu et familiaritatis iure sibi devinctam, fere etiam me invito; nec unquam iis assentiri, et confidere desuescam, quamdiu tales esse supponam

quales sunt revera, nempe aliquo quidem modo dubias, ut iamiam ostensum est, sed nihilominus valde probabiles, et quas multo magis rationi consentaneum sit credere quam negare. Quapropter, ut opinor, non male agam, si voluntate plane in contrarium versâ me ipsum fallam, illasque aliquamdiu omnino falsas, imaginariasque esse fingam, donec tandem velut aequatis utrimque preiudiciorum ponderibus nulla amplius prava consuetudo iudicium meum a rectâ rerum perceptione detorqueat. Etenim scio nihil inde periculi, vel erroris interim sequuturum, et me plus aequo diffidentiae indulgere non posse, quandoquidem nunc non rebus agendis, sed cognoscendis tantum incumbo. Supponam igitur non optimum Deum fontem veritatis, sed genium aliquem malignum eundemque summe potentem et callidum, omnem suam industriam in eo prosuisse, ut me falleret: putabo coelum, aërem, terram, colores, figuras, sonos, cunctaque externa nihil aliud esse quam ludificationes somniorum, quibus insidias credulitati meae tetendit: considerabo me ipsum tanquam manus non habentem, non oculos, non carnem, non sanguinem, non aliquem sensum, sed haec omnia me habere falso opinantem: manebo obstinate in hac meditatione defixus atque ita siquidem non in potestate meâ sit aliquid veri cognoscere, at certe hoc quod in me est ne falsis assentiar, nec mihi quidquam iste deceptor, quantumvis potens, quantumvis callidus, possit

imponere, obfirmatâ mente cavebo. Sed laboriosum est hoc institutum, et desidia quaedam ad consuetudinem vitae me reducit, nec aliter quam captivus, qui forte imaginaria libertate fruebatur in somnis, quum postea suspicari incipit se dormire, timet excitari, blandisque illusionibus lente connivet: hic sponte relabor in veteres opiniones, vereorque expergisci, ne placidae quieti laboriosa vigilia succedens non in aliqua luce, sed inter inextricabiles iam motarum difficultatum tenebras in posterum sit degenda.

MEDITATIO SECUNDA De natura mentis humanæ: quòd ipsa sit notior quàm corpus

In tantas dubitationes hesterâ meditatione coniectus sum, ut nequeam amplius earum oblivisci, nec videam tamen qua ratione solvendae sint, sed tanquam in profundum gurgitem ex improviso delapsus ita turbatus sum, ut nec possim in imo pedem figere, nec enatare ad summum. Enitar tamen et tentabo rursus eandem viam quam heri fueram ingressus, removendo scilicet illud omne quod vel minimum dubitationis admittit, nihilo secius quam si omnino falsum esse comperissem, pergamque porro donec aliquid certi, vel si nihil aliud, saltem hoc ipsum pro certo, nihil esse certi cognoscam. Nihil nisi punctum petebat Archimedes, quod esset firmum et immobile, ut integram terram loco dimoveret; magna quoque speranda sunt, si vel minimum quid invenero quod certum sit et inconcussum.

Suppono igitur omnia quae video falsa esse, credo nihil unquam extitisse eorum quae mendax memoria repraesentat, nullos plane habeo sensus; corpus, figura, extensio, motus, locusque sunt chimerae; quid igitur erit verum? fortassis hoc unum, nihil esse certi. Sed unde scio nihil esse diversum ab iis omnibus quae iamiam recensui, de quo ne minima quidem occasio sit dubitandi? Nunquid est aliquis Deus, vel quocunque nomine illum vocem, qui mihi has ipsas cogitationes inmittit? quare vero hoc putem, cùm forsan ipsemet illarum author esse possim? Nunquid ergo saltem ego aliquid sum? sed iam negavi me habere ullos sensus, et ullum corpus; haereo tamen, nam quid inde? sumne ita corpori, sensibusque alligatus ut sine illis esse non possim? sed mihi persuasi nihil plane esse in mundo, nullum coelum, nullam terram, nullas mentes, nulla corpora; nonne igitur etiam me non esse? imo certe ego eram si quid mihi persuasi: sed est deceptor nescio quis, summe potens, summe callidus qui de industriâ me semper fallit; haud dubie igitur ego etiam sum si me fallit, et fallat quantum potest, nunquam tamen efficiet ut nihil sim quamdiu me aliquid esse cogitabo: adeo ut omnibus satis superque pensitatis denique statuendum sit hoc pronuntiatum; Ego sum, ego existo, quoties a me profertur, vel mente concipitur, necessario esse verum. Nondum vero satis

intelligo, quisnam sim ego ille, qui iam necessario sum, deincepsque cavendum est ne forte quid aliud imprudenter assumam in locum mei, sicque aberrem etiam in ea cognitione, quam omnium certissimam evidentissimamque esse contendo. Quare iam denuo meditabor quidnam me olim esse crediderim, priusquam in has cogitationes incidissem; ex quo deinde subducam quidquid allatis rationibus vel minimum potuit infirmari, ut ita tandem praecise remaneat illud tantum quod certam est et inconcussum. Quidnam igitur antehac me esse putavi? hominem scilicet; sed quid est homo? dicamne animal rationale? non, quia postea quaerendum foret quidnam animal sit, et quid rationale, atque ita ex unâ quaestione in plures difficilioresque delaberer; nec iam mihi tantum otii est ut illo velim inter istiusmodi subtilitates abuti: sed hic potius attendam quid sponte, et naturâ duce cogitationi meae antehac occurrebat quoties quid essem considerabam: nempe occurrebat primo me habere vultum, manus, brachia, totamque hanc membrorum machinam, qualis etiam in cadavere cernitur, et quam corporis nomine designabam; occurrebat praeterea me nutriri, incedere, sentire et cogitare, quas quidem actiones ad animam referebam; sed quid esset haec anima vel non advertebam, vel exiguum nescio quid imaginabar

instar venti, vel ignis, vel aetheris, quod crassioribus mei partibus esset infusum: de corpore vero ne dubitabam quidem, sed distincte me nosse arbitrabar eius naturam, quam si forte, qualem mente concipiebam, describere tentassem, sic explicuissem: per corpus intelligo illud omne, quod aptum est figurâ aliquâ terminari, loco circumscribi, spatium sic replere, ut ex eo aliud omne corpus excludat; tactu, visu, auditu, gustu, vel odoratu percipi, nec non moveri pluribus modis, non quidem a se ipso, sed ab alio quopiam a quo tangatur; namque habere vim seipsum movendi, item sentiendi, vel cogitandi nullo pacto ad naturam corporis pertinere iudicabam; quinimo mirabar potius tales facultates in quibusdam corporibus reperiri. Quid autem (nunc) ubi suppono deceptorem aliquem potentissimum, et, si fas est dicere, malignum, datâ operâ in omnibus, quantum potuit, me delusisse? possumne affirmare me habere vel minimum quid ex iis omnibus, quae iam dixi ad naturam corporis pertinere? attendo, cogito, revolvo, nihil occurrit, fatigor eadem frustra repetere. Quid vero ex iis quae animae tribuebam, nutriri vel incedere? quandoquidem iam corpus non habeo, haec quoque nihil sunt nisi figmenta: sentire? nempe etiam hoc non fit sine corpore, et permulta sentire visus sum in somnis quae deinde animadverti me non sensisse: cogitare? hic invenio;

cogitatio est, haec sola a me divelli nequit, ego sum, ego existo, certum est. Quandiu autem? nempe quandiu cogito; nam forte etiam fieri posset si cessarem ab omni cogitatione ut illico totus esse desinerem: nihil nunc admitto nisi quod necessario sit verum: sum igitur praecise tantum res cogitans, id est, mens, sive animus, sive intellectus, sive ratio, voces mihi prius significationis ignotae; sum autem res vera, et vere existens, sed qualis res? dixi, cogitans. Quid praeterea? imaginabor: non sum compages illa membrorum, quae corpus humanum appellatur; non sum etiam tenuis aliquis aër istis membris infusus, non ventus, non ignis, non vapor, non halitus, non quidquid mihi fingo; supposui enim ista nihil esse, maneat positio, nihilominus tamen ego aliquid sum. Fortassis vero contingit, ut haec ipsa, quae suppono nihil esse, quia mihi sunt ignota, tamen in rei veritate non differant ab eo me quem novi? nescio, de hac re iam non disputo; de iis tantum, quae mihi nota sunt, iudicium ferre possum: novi me existere, quaero quis sim ego ille quem novi; certissimum est huius sic praecise sumpti notitiam non pendere

ab iis quae existere nondum novi, non igitur ab iis ullis, quae imaginatione effingo. Atque hoc verbum, effingo, admonet me erroris mei: nam fingerem revera si quid me esse imaginarer quia nihil aliud est imaginari quam rei corporeae figuram, seu imaginem contemplari; iam autem certo scio me esse, simulque fieri posse ut omnes istae imagines, et generaliter quaecunque ad corporis naturam referuntur, nihil sint praeter insomnia; quibus animadversis non minus ineptire videor dicendo, imaginabor, ut distinctius agnoscam quisnam sim, quam si dicerem, iam quidem sum experrectus, videoque nonnihil veri, sed quia nondum video satis evidenter, datâ operâ obdormiam ut hoc ipsum mihi somnia verius, evidentinsque repraesentent. Itaque cognosco, nihil eorum quae possum imaginationis ope comprehendere ad hanc quam de me habeo notitiam pertinere, mentemque ab illis diligentissime esse avocandam, ut suam ipsa naturam quam distinctissime percipiat. Sed quid igitur sum? res cogitans: quid est hoc? nempe dubitans, intelligens, affirmans, negans, volens, nolens, imaginans quoque et sentiens. Non pauca sane haec sunt, si cuncta ad me pertineant, sed quidni

pertinerent? nonne ego ipse sum qui iam dubito fere de omnibus, qui nonnihil tamen intelligo, qui hoc unum verum esse affirmo, nego caetera, cupio plura nosse, nolo decipi, multa vel invitus imaginor, multa etiam tanquam a sensibus venientia animadverto. Quid est horum, quamvis semper dormiam, quamvis etiam is qui me creavit quantum in se est me deludat, quod non aeque verum sit ac me esse? quid est quod a mea cogitatione distinguatur? quid est quod a me ipso separatum dici possit? nam quod ego sim qui dubitem, qui intelligam, qui velim, tam manifestum est ut nihil occurrat per quod evidentius explicetur: sed vero etiam ego idem sum qui imaginor, nam quamvis forte, ut supposui, nulla prorsus res imaginata vera sit, vis tamen ipsa imaginandi revera existit, et cogitationis meae partem facit; idem denique ego sum qui sentio, sive qui res corporeas tanquam per sensus animadverto: videlicet iam lucem video, strepitum audio, calorem sentio; falsa haec sunt, dormio enim. At certe videre videor, audire, calescere, hoc falsum esse non potest, hoc est proprie quod in me sentire appellatur; atque hoc praecise sic sumptum nihil aliud est quam cogitare: ex quibus equidem aliquanto melius incipio nosse quisnam sim: sed adhuc tamen videtur, nec possum abstinere quin putem, res corporeas, quarum imagines cogitatione formantur, et quas ipsi sensus explorant, multo distinctius agnosci quam istud nescio quid

mei, quod sub imaginationem non venit; quanquam profecto sit mirum res quas animadverto esse dubias, ignotas, a me alienas, distinctius quam quod verum est, quod cognitum, quam denique me ipsum a me comprehendi; sed video quid sit, gaudet aberrare mens mea, nec dum se patitur intra veritatis limites cohiberi. Esto igitur, et adhuc semel laxissimas habenas ei permittamus, ut illis paulo post opportune reductis facilius se regi patiatur. Consideremus res illas quae vulgo putantur omnium distinctissime comprehendi, corpora scilicet quae tangimus, quae videmus, non quidem corpora in communi, generales enim istae perceptiones aliquanto magis confusae esse solent, sed unum in particulari; sumamus exempli causâ hanc ceram; nuperrime ex favis fuit educta, nondum amisit omnem saporem sui mellis, nonnihel retinet odoris florum ex quibus collecta est; eius color, figura, magnitudo manifesta sunt: dura est, frigida est, facile tangitur, ac si articulo ferias emittet sonum: omnia denique illi adsunt quae requiri videntur ut corpus aliquod possit quam distinctissime cognosci. Sed ecce, dum loquor, igni admovetur, saporis reliquiae purgantur, odor expirat, color mutatur, figura tollitur, crescit magnitudo, fit liquida, fit calida, vix tangi potest, nec iam si pulses emittet sonum: remanetne adhuc eadem cera? remanere fatendum est, nemo negat, nemo aliter putat. Quid erat igitur in eâ quod tam distincte

comprehendebatur? certe nihil eorum quae sensibus attingebam, nam quaecunque sub gustum, vel odoratum, vel visum, vel tactum, vel auditum veniebant, mutata iam sunt, remanet cera. Fortassis illud erat quod nunc cogito, nempe ceram ipsam non quidem fuisse istam dulcedinem mellis, nec florum fragrantiam, nec istam albedinem, nec figuram, nec sonum, sed corpus quod mihi apparebat paulo ante modis istis conspicuum, nunc diversis: quid est autem hoc praecise quod sic imaginor? attendamus, et remotis iis, quae ad ceram non pertinent, videamus quid supersit; nempe nihil aliud quam extensum quid, flexibile, mutabile: Quid vero est hoc flexibile, mutabile? an quod imaginor hanc ceram ex figurâ rotundâ in quadratam, vel ex hac in triangularem verti posse? nullo modo, nam inumerabilium eiusmodi mutationum capacem eam esse comprehendo, nec possum tamen innumerabiles imaginando percurrere, nec igitur comprehensio haec ab imaginandi facultate perficitur. Quid extensum? nunquid etiam ipsa eius extensio est ignota? nam in cerâ liquescente fit maior, maior in ferventi, maiorque rursus si calor augeatur; nec recte iudicarem quid sit cera, nisi putarem hanc etiam plures secundum extensionem varietates admittere quam fuerim unquam imaginando complexus: superest igitur ut concedam, me nequidem imaginari quid sit haec cera, sed solâ mente percipere: dico hanc in particulari; de cerâ enim in communi clarius est: quaenam vero est haec cera quae non nisi mente percipitur? Nempe eadem quam video, quam tango, quam imaginor, eadem denique quam ab initio esse arbitrabar: atqui, quod notandum est, eius

perceptio non visio, non tactio, non imaginatio est, nec unquam fuit, quamvis prius ita videretur, sed solius mentis inspectio, quae vel imperfecta esse potest et confusa, ut prius erat, vel clara et distincta, ut nunc est, prout minus vel magis ad illa ex quibus constat attendo. Miror vero interim quam prona sit mea mens in errores, nam quamvis haec apud me tacitus, et sine voce considerem, haereo tamen in verbis ipsis, et fere decipior ab ipso usu loquendi: dicimus enim nos videre ceram ipsammet si adsit, non ex colore, vel ex figurâ eam adesse iudicare, unde concluderem statim, ceram ergo visione oculi, non solius mentis inspectione cognosci: nisi iam forte respexissem ex fenestrâ homines in plateâ transeuntes, quos etiam ipsos non minus usitate quam ceram dico me videre: quid autem video praeter pileos et vestes, sub quibus latere possent automata, sed iudico homines esse: atque ita id quod putabam me videre oculis, solâ iudicandi facultate, quae in mente meâ est, comprehendo. Sed pudeat supra vulgus sapere cupientem ex formis loquendi quas vulgus invenit dubitationem quaesivisse, pergamusque deinceps, attendendo utrum ego perfectius, evidentius-

que percipiebam quid esset cera, cùm primum aspexi, credidique me illam ipso sensu externo, vel saltem sensu communi, ut vocant, id est potentiâ imaginatrice cognoscere; an vero potius nunc, postquam diligentius investigavi tum quid ea sit, tum quomodo cognoscatur: certe hac de re dubitare esset ineptum, nam quid fuit in primâ perceptione distinctum? quid quod non a quovis animali haberi posse videretur? at vero cùm ceram ab externis formis distinguo, et tanquam vestibus detractis nudam considero, sic illam revera, quamvis adhuc error in iudicio meo esse possit, non possum tamen sine humanâ mente percipere. Quid autem dicam de hac ipsa mente, sive de me ipso, nihildum enim aliud admitto in me esse praeter mentem, quid inquam ego qui hanc ceram videor tam distincte percipere, nunquid me ipsum non tantum multo verius, multo certius, sed etiam multo distinctius, evidentiusque cognosco? nam si iudico ceram existere ex eo quod hanc videam, certe multo evidentius efficitur me ipsum etiam existere ex eo ipso quod hanc videam: fieri enim potest ut hoc quod video non vere sit cera, fieri potest ut ne quidem oculos habeam, quibus quidquam videatur; sed fieri plane non potest cùm videam, sive (quod iam non distinguo) cùm cogitem me videre, ut ego ipse cogitans non aliquid sim: simili ratione si iudico

ceram esse ex eo quod hanc tangam, idem rursus efficietur, videlicet me esse: si ex eo quod imaginer, vel quâvis aliâ ex causâ, idem plane. Sed et hoc ipsum quod de cera animadverto, ad reliqua omnia quae sunt extra me posita licet applicare. Porro autem si magis distincte visa sit cerae perceptio postquam mihi non ex solo visu, vel tactu, sed pluribus ex causis innotuit, quanto distinctius me ipsum a me nunc cognosci fatendum est, quandoquidem nullae rationes vel ad cerae, vel ad cuiuspiam alterius corporis perceptionem possint iuvare, quin eaedem omnes mentis meae naturam melius probent. Sed et alia insuper tam multa sunt in ipsâ mente, ex quibus eius notitia distinctior reddi potest, ut ea quae ex corpore ad illam emanant, vix numeranda videantur. Atque ecce tandem sponte sum reversus eo quo volebam, nam cùm mihi nunc notum sit ipsamet corpora non proprie a sensibus, vel ab imaginandi facultate, sed a solo intellectu percipi, nec ex eo percipi quod tangantur, aut videantur, sed tantum ex eo quod intelligantur, aperte cognosco nihil facilius, aut evidentius meâ mente posse a me percipi. Sed quia tam cito deponi veteris opinionis consuetudo non potest, placet hic consistere, ut altius haec nova cognitio memoriae meae diuturnitate meditationis infigatur.

MEDITATIO TERTIA De Deo, quòd existat

Claudam nunc oculos, aures obturabo, avocabo omnes sensus, imagines etiam rerum corporalium omnes vel ex cogitatione meâ delebo, vel certe, quia hoc fieri vix potest, illas ut inanes, et falsas nihili pendam, meque solum alloquendo, et penitius inspiciendo me ipsum paulatim mihi magis notum et familiarem reddere conabor. Ego sum res cogitans, id est dubitans, affirmans, negans, pauca intelligens, multa ignorans, volens, nolens, imaginans etiam et sentiens; ut enim ante animadverti, quamvis illa quae sentio vel imaginor extra me fortasse nihil sint, illos tamen cogitandi modos, quos sensus et imaginationes appello, quatenus cogitandi quidam modi tantum sunt, in me esse sum certus. Atque his paucis omnia recensui quae vere scio, vel saltem quae me scire hactenus animadverti. Nunc circumspiciam diligentius an forte adhuc apud me alia sint ad quae nondum respexi: sum certus me esse rem cogitantem, nunquid ergo etiam scio quid requiratur ut de aliquâ re sim certus? nempe in hac

primâ cognitione nihil aliud est, quam clara quaedam et distincta perceptio eius quod affirmo; quae sane non sufficeret ad me certum de rei veritate reddendum si posset unquam contingere ut aliquid quod ita clare et distincte perciperem falsum esset: ac proinde iam videor pro regulâ generali posse statuere, illud omne esse verum quod valde clare et distincte percipio. Verumtamen multa prius ut omnino certa et manifesta admisi, quae tamen postea dubia esse deprehendi; qualia ergo ista fuere? nempe terra, coelum, sydera et coetera omnia, quae sensibus usurpabam; quid autem de illis clare percipiebam? nempe ipsas talium rerum ideas, sive cogitationes menti meae obversari; sed ne nunc quidem illas ideas in me esse inficior. Aliud autem quiddam erat quod affirmabam, quodque etiam ob consuetudinem credendi clare me percipere arbitrabar, quod tamen revera non percipiebam, nempe res quasdam extra me esse, a quibus ideae istae procedebant, et quibus omnino similes erant; atque hoc erat, in quo vel fallebar, vel certe si verum iudicabam, id non ex vi meae perceptionis contingebat. Quid vero cùm circa res Arithmeticas, vel Geometricas aliquid valde simplex et facile considerabam, ut quod duo et tria simul iuncta sint quinque, vel similia, nunquid saltem illa satis perspicue intuebar ut vera esse affirmarem? Equidem non aliam ob causam de iis dubitandum esse postea iudicavi,

quam quia veniebat in mentem forte aliquem Deum talem mihi naturam indere potuisse ut etiam circa illa deciperer, quae manifestissima viderentur, sed quoties haec praeconcepta de summâ Dei potentia opinio mihi occurrit, non possum non fateri, siquidem velit, facile illi esse efficere ut errem, etiam in his quae me puto mentis oculis quam evidentissime intueri; quoties vero ad ipsas res quas valde clare percipere arbitror me converto, tam plane ab illis persuadeor ut sponte erumpam in has voces; fallat me quisquis potest, nunquam tamen efficiet ut nihil sim, quandiu me aliquid esse cogitabo, vel ut aliquando verum sit me nunquam fuisse, cùm iam verum sit me esse; vel forte etiam ut duo et tria simul iuncta plura vel pauciora sint quam quinque, vel similia, in quibus scilicet repugnantiam agnosco manifestam. Et certe cùm nullam occasionem habeam existimandi aliquem Deum esse deceptorem, nec quidem adhuc satis sciam utrum sit aliquis Deus, valde tenuis, et, ut ita loquar, Metaphysica dubitandi ratio est, quae tantum ex ea opinione dependet. Ut autem etiam illa tollatur, quamprimum occurret occasio, examinare debeo an sit Deus, et si sit, an possit esse deceptor; hac enim re ignoratâ, non videor de ulla alia plane certus esse unquam posse. Nunc autem ordo videtur exigere, ut prius omnes meas cogitationes in certa

genera distribuam, et in quibusnam ex illis veritas aut falsitas proprie consistat, inquiram. Quaedam ex his tanquam rerum imagines sunt, quibus solis proprie convenit ideae nomen, ut cùm hominem, vel chimaeram, vel Coelum, vel Angelum, vel Deum cogito; aliae vero alias quasdam praeterea formas habent, ut cùm volo, cùm timeo, cùm affirmo, cùm nego, semper quidem aliquam rem ut subiectum meae cogitationis apprehendo, sed aliquid etiam amplius quam istius rei similitudinem cogitatione complector; et ex his aliae voluntates sive affectus, aliae autem iudicia appellantur. Iam quod ad ideas attinet, si solae in se spectentur, nec ad aliud quid illas referam, falsae proprie esse non possunt, nam sive capram, sive chimaeram imaginer, non minus verum est me unam imaginari quam alteram. Nulla etiam in ipsâ voluntate, vel affectibus falsitas est timenda, nam quamvis prava, quamvis etiam ea, quae nusquam sunt possim optare, non tamen ideo non verum est illa me optare, ac proinde sola supersunt iudicia in quibus mihi cavendum est ne fallar; praecipuus autem error et frequentissimus, qui possit in illis reperiri consistit in eo quod ideas, quae in me sunt, iudicem rebus quibusdam extra me positis similes esse, sive conformes: nam

profecto si tantum ideas ipsas ut cogitationis meae quosdam modos considerarem, nec ad quidquam aliud referrem, vix mihi ullam errandi materiam dare possent. Ex his autem ideis aliae innatae, aliae adventitiae, aliae a me ipso factae mihi videntur: nam quod intelligam quid sit res, quid sit veritas, quid sit cogitatio, haec non aliunde habere videor quam ab ipsâmet meâ naturâ; quod autem nunc strepitum audiam, solem videam, ignem sentiam, a rebus quibusdam extra me positis procedere hactenus iudicavi; ac denique Syrenes, Hyppogryphes, et similia a me ipso finguntur: vel forte etiam omnes esse adventitias possum putare, vel omnes innatas, vel omnes factas, nondum enim veram illarum originem clare perspexi. Sed hic praecipue de iis est quaerendum quas tanquam a rebus extra me existentibus desumptas considero, quaenam me moveat ratio ut illas istis rebus similes esse existimem: nempe ita videor doctus a naturâ, et praeterea experior, illas non a meâ voluntate nec proinde a me ipso pendere, saepe enim vel invito obversantur, ut iam sive velim, sive nolim, sentio calorem, et ideo puto sensum illum, sive ideam caloris a re a me diversâ, nempe ab igni cui assideo, calore mihi advenire, nihilque

magis obvium est, quam ut iudicem istam rem suam similitudinem potius, quam aliud quid in me immittere; quae rationes an satis firmae sint, iam videbo. Cum hic dico me ita doctum esse a naturâ, intelligo tantum spontaneo quodam impetu me ferri ad hoc credendum, non lumine aliquo naturali mihi ostendi esse verum, quae duo multum discrepant, quam quaecunque lumine naturali ostenduntur, (ut quod ex eo quod dubitem sequatur me esse, et similia), nullo modo dubia esse possunt, quia nulla alia facultas esse potest, cui aeque fidam ac lumini isti, quaeque illa non vera esse possit docere; sed quantum ad impetus naturales, iam saepe olim iudicavi me ab illis in deteriorem partem fuisse impulsum cum de bono eligendo ageretur, nec video cur iisdem in ullâ aliâ re magis fidam. Deinde quamvis ideae illae a voluntate meâ non pendeant, ideo non constat ipsas a rebus extra me positis necessario procedere, ut enim impetus illi, de quibus mox loquebar, quamvis in me sint, a voluntate tamen meâ diversi esse videntur, ita forte etiam aliqua alia est in me facultas

nondum mihi satis cognita istarum idearum effectrix, ut hactenus semper visum est illas, dum somnio, absque ullâ rerum externarum ope in me formari; ac denique quamvis a rebus a me diversis procederent, non inde sequitur illas rebus istis similes esse debere; quinimo in multis saepe magnum discrimen videor deprehendisse; ut exempli causâ, duas diversas solis ideas apud me invenio, unam tanquam a sensibus haustam, et quae maxime inter illas quas adventitias existimo est recensenda, per quam mihi valde parvus apparet, aliam vero ex rationibus Astronomiae desumptam, hoc est ex notionibus quibusdam mihi innatis elicitam vel quocunque alio modo a me factam, per quam aliquoties maior quam terra exhibetur; utraque profecto similis eidem soli extra me existenti esse non potest, et ratio persuadet illam ei maxime esse dissimilem, quae quam proxime ab ipso videtur emanasse. Quae omnia satis demonstrant me non hactenus ex certo aliquo iudicio, sed tantum ex coeco aliquo impulsu credidisse res quasdam a me diversas existere quae ideas sive imagines suas per organa sensuum, vel quolibet alio pacto mihi immittant. Sed alia quaedam adhuc via mihi occurrit ad inquirendum an res aliquae ex iis, quarum ideae in me sunt extra me existant. Nempe quatenus ideae istae cogitandi quidam modi tantum sunt, non agnosco ullam inter ipsas inaequalitatem, et omnes a me eodem modo procedere videntur; sed quatenus una unam rem, alia aliam repraesentat, patet easdem esse ab invicem valde diversas, nam proculdubio

illae, quae substantias mihi exhibent, maius aliquid sunt, atque, ut ita loquar, plus realitatis objectivae in se continent, quam illae quae tantum modos sive accidentia repraesentant; et rursus illa per quam summum aliquem Deum aeternum, infinitum, omniscium, omnipotentem, rerumque omnium, quae praeter ipsum sunt, creatorem intelligo, plus profecto realitatis objectivae in se habet, quam illae per quas finitae substantiae exhibentur. Iam vero lumine naturali manifestum est tantundem ad minimum esse debere in causâ efficiente et totali, quantum in eiusdem causae effectu, nam quaeso undenam posset assumere realitatem suam effectus nisi a causâ? et quomodo illam ei causa dare posset, nisi etiam haberet? Hinc autem sequitur nec posse aliquid a nihilo fieri, nec etiam id quod magis perfectum est, hoc est, quod plus realitatis in se continent, ab eo quod minus: atque hoc non modo perspicue verum est de iis effectibus quorum realitas est actualis sive formalis, sed etiam de ideis in quibus consideratur tantum realitas obiectiva; hoc est non modo non potest, exempli causâ, aliquis lapis qui prius

non fuit, nunc incipere esse, nisi producatur ab aliquâ re, in quâ totum illud sit vel formaliter, vel eminenter quod ponitur in lapide; nec potest calor in subiectum quod prius non calebat induci, nisi a re quae sit ordinis saltem aeque perfecti atque est calor, et sic de caeteris; sed praeterea etiam non potest in me esse idea caloris, vel lapidis, nisi in me posita sit ab aliquâ causâ in quâ tantundem ad minimum sit realitatis quantum esse in calore, vel lapide concipio: nam quamvis ista causa nihil de suâ realitate actuali sive formali in meam ideam transfundat, non ideo putandum est illam minus realem esse debere, sed talem esse naturam ipsius ideae ut nullam aliam ex se realitatem formalem exigat praeter illam, quam mutuatur a cogitatione meâ cuius est modus; quod autem haec idea realitatem objectivam hanc vel illam contineat potius quam aliam, hoc profecto habere debet ab aliquâ causâ in quâ tantumdem sit ad minimum realitatis formalis quantum ipsa continet objectivae: si enim ponamus aliquid in ideâ reperiri quod non fuerit in eius causâ, hoc igitur habet a nihilo; atqui quantumvis imperfectus sit iste essendi modus quo res est objective in intellectu per ideam, non tamen profecto plane nihil

est, nec proinde a nihilo esse potest. Nec etiam debeo suspicari cùm realitas, quam considero in meis ideis, sit tantum obiectiva, non opus esse ut eadem realitas sit formaliter in causis istarum idearum, sed sufficere si sit in iis etiam obiective; nam quemadmodum iste modus essendi objectivus competit ideis ex ipsarum naturâ, ita modus essendi formalis competit idearum causis, saltem primis et praecipuis, ex earum naturâ: et quamvis forte una idea ex alia nasci possit, non tamen hic datur progressus in infinitum, sed tandem ad aliquam primam debet deveniri, cuius causa sit instar archetypi in quo omnis realitas formaliter contineatur quae est in idea tantum obiective; adeo ut lumine naturali mihi sit perspicuum ideas in me esse veluti quasdam imagines, quae possunt quidem facile deficere a perfectione rerum a quibus sunt desumptae, non autem quicquam maius aut perfectius continere. Atque haec omnia quo diutius et curiosius examino, tanto clarius et distinctius vera esse cognosco; sed quid tandem ex his concludam? nempe si realitas objectiva alicuius ex meis ideis sit tanta ut certus sim

eandem nec formaliter, nec eminenter in me esse, nec proinde me ipsum eius ideae causam esse posse, hinc necessario sequi non me solum esse in mundo, sed aliquam aliam rem cuiae istius ideae est causa, etiam existere; si vero nulla talis in me idea reperiatur, nullum plane habebo argumentum quod me de alicuius rei a me diversae existentiâ certum reddat; omnia enim diligentissime circumspexi, et nullum aliud potui hactenus reperire. Ex his autem meis ideis praeter illam quae me ipsum mihi exhibet, de quâ hic nulla difficultas esse potest, alia est quae Deum, aliae quae res corporeas et inanimes, aliae quae Angelos, aliae quae animalia, ac denique aliae quae alios homines mei similes repraesentant. Et quantum ad ideas quae alios homines, vel animalia, vel Angelos exhibent, facile intelligo illas ex iis quas habeo mei ipsius, et rerum corporalium, et Dei posse componi, quamvis nulli praeter me homines, nec animalia, nec Angeli in mundo essent. Quantum autem ad ideas rerum corporalium, nihil in illis occurrit quod sit tantum ut non videatur a me ipso potuisse proficisci; nam si penitius inspiciam, et singulas examinem eo modo quo heri examinavi ideam cerae; animadverto perpauca tantum esse, quae in illis clare et distincte percipio, nempe magnitudinem sive extensionem in longum, latum et profundum; figuram quae ex terminatione istius extensionis exurgit; situm quem diversa figurata inter se obtinent; et motum sive muta-

tionem istius situs; quibus addi possunt substantia, duratio, et numerus: caetera autem ut lumen, et colores, soni, odores, sapores, calor, et frigus, aliaeque tactiles qualitates, nonnisi valde confuse et obscure a me cogitantur, adeo ut etiam ignorem an sint verae, vel falsae, hoc est an ideae quas de illis habeo sint rerum quarundam ideae, an non rerum: quamvis enim falsitatem proprie dictam, sive formalem nonnisi in iudiciis posse reperiri paulo ante notaverim, est tamen profecto quaedam alia falsitas materialis in ideis, cùm non rem tanquam rem repraesentant: ita, exempli causâ, ideae quas habeo caloris et frigoris tam parum clarae et distinctae sunt, ut ab iis discere non possim, an frigus sit tantum privatio caloris, vel calor privatio frigoris, vel utrumque sit realis qualitas, vel neutrum; et quia nullae ideae nisi tanquam rerum esse possunt, siquidem verum sit, frigus nihil aliud esse quam privationem caloris, idea quae mihi illud tanquam reale quid et positivum repraesentat non immerito falsa dicetur, et sic de caeteris. Quibus profecto non est necesse ut aliquem authorem a me diversum assignem; nam si quidem sint falsae, hoc est nullas res repraesentent, lumine naturali notum mihi est illas a nihilo

procedere, hoc est, non aliam ob causam in me esse, quam quia deest aliquid naturae meae, nec est plane perfecta; si autem sint verae, quia tamen tam parum realitatis mihi exhibent, ut ne quidem illud a non re possim distinguere, non video cur a me ipso esse non possint. Ex iis vero quae in ideis rerum corporalium clara et distincta sunt, quaedam ab ideâ mei ipsius videor mutuari potuisse, nempe substantiam, durationem, numerum, et si quae alia sint eiusmodi; nam cùm cogito lapidem esse substantiam, sive esse rem quae per se apta est existere, itemque me esse substantiam, quamvis concipiam me esse rem cogitantem, et non extensam; lapidem vero esse rem extensam, et non cogitantem, ac proinde maxima inter utrumque conceptum sit diversitas, in ratione tamen substantiae videntur convenire; itemque cùm percipio me nunc esse, et prius etiam aliquamdiu fuisse recordor, cùmque varias habeo cogitationes quarum numerum intelligo, acquiro ideas durationis et numeri, quas deinde ad quascunque alias res possum transferre. Caetera autem omnia ex quibus rerum corporearum ideae conflantur, nempe extensio, figura, situs, et motus, in me quidem, cùm nihil aliud sim quam res cogitans, formaliter non continentur, sed quia sunt tantum modi quidam substantiae, ego autem

substantia, videntur in me contineri posse eminenter. Itaque sola restat idea Dei, in quâ considerandum est, an aliquid sit quod a me ipso non potuerit proficisci. Dei nomine intelligo substantiam quandam infinitam, independentem, summe intelligentem, summe potentem, et a qua tum ego ipse, tum aliud omne, si quid aliud extat, quodcunque extat est creatum. Quae sane omnia talia sunt ut quo diligentius attendo, tanto minus a me solo profecto esse posse videantur. Ideoque ex antedictis Deum necessario existere est concludendum: nam quamvis substantiae quidem idea in me sit ex hoc ipso quod sim substantia, non tamen idcirco esset idea substantiae infinitae, cùm sim finitus, nisi ab aliquâ substantiâ quae revera esset infinita procederet. Nec putare debeo me non percipere infinitum per veram ideam, sed tantum per negationem finiti, ut percipio quietem et tenebras per negationem motus, et lucis; nam contra manifeste intelligo plus realitatis esse in substantiâ infinitâ quam in finitâ, ac proinde priorem quodammodo in me esse perceptionem infiniti quam finiti, hoc est Dei quam mei ipsius: quâ enim ratione intelligerem me dubitare, me cupere, hoc est aliquid mihi deesse, et me non esse omnino perfectum, si nulla

idea entis perfectioris in me esset, ex cuius comparatione defectus meos agnoscerem? Nec dici potest hanc forte ideam Dei materialiter falsam esse, ideoque a nihilo esse posse, ut paulo ante de ideis caloris, et frigoris et similium animadverti; nam contra, cùm maxime clara et distincta sit, et plus realitatis objectivae quam ulla alia contineat, nulla est per se magis vera, nec in quâ minor falsitatis suspicio reperiatur. Est, inquam, haec idea entis summe perfecti, et infiniti maxime vera; nam quamvis forte fingi possit tale ens non existere, non tamen fingi potest eius ideam nihil reale mihi exhibere, ut de ideâ frigoris ante dixi. Est etiam maxime clara et distincta, nam quidquid clare et distincte percipio quod est reale et verum, et quod perfectionem aliquam importat, totum in eâ continetur: nec obstat quod non comprehendam infinitum, vel quod alia innumera in Deo sint, quae nec comprehendere, nec forte etiam attingere cogitatione ullo modo possum, est enim de ratione infiniti, ut a me qui sum finitus non comprehendatur, et sufficit me hoc ipsum intelligere, ac iudicare illa omnia quae clare percipio et perfectionem aliquam importare scio, atque etiam forte alia innumera quae ignoro, vel formaliter, vel eminenter in Deo esse, ut idea quam de illo habeo sit omnium quae in me sunt

maxime vera, et maxime clara et distincta. Sed forte maius aliquid sum quam ipse intelligam, omnesque illae perfectiones quas Deo tribuo potentiâ quodammodo in me sunt, etiamsi nondum sese exserant, neque ad actum reducantur; experior enim iam cognitionem meam paulatim augeri; nec video quid obstet quominus ita magis et magis augeatur in infinitum, nec etiam cur cognitione sic auctâ non possim eius ope reliquas omnes Dei perfectiones adipisci; nec denique cur potentia ad istas perfectiones si iam in me est, non sufficiat ad illarum ideam producendam. Imo nihil horum esse potest, nam primo ut verum sit cognitionem meam gradatim augeri, et multa in me esse potentiâ quae actu nondum sunt, nihil tamen horum ad ideam Dei pertinet, in quâ nempe nihil omnino est potentiale, namque hoc ipsum gradatim augeri certissimum est imperfectionis argumentum. Praeterea etiamsi cognitio mea semper magis et magis augeatur, nihilominus intelligo nunquam illam idcirco fore actu infinitam, quia nunquam eo devenietur, ut maioris adhuc incrementi non sit capax. Deum autem ita iudico esse actu infinitum ut nihil eius perfectioni addi possit. Ac denique percipio esse objectivum ideae non a solo esse potentiali, quod proprie loquendo nihil est, sed tantummodo ab actuali, sive

formali posse produci. Neque profecto quicquam est in his omnibus quod diligenter attendenti non sit lumine naturali manifestum: sed quia cùm minus attendo, et rerum sensibilium imagines mentis aciem excaecant, non ita facile recordor cur idea entis me perfectioris necessario ab ente aliquo procedat quod sit revera perfectius; ulterius quaerere libet an ego ipse habens illam ideam esse possem si tale ens nullum existeret. Nempe a quo essem? a me scilicet, vel a parentibus, vel ab aliis quibuslibet Deo minus perfectis, nihil enim ipso perfectius, nec etiam aeque perfectum cogitari, aut fingi potest. Atqui si a me essem, nec dubitarem, nec optarem, nec omnino quicquam mihi deesset, omnes enim perfectiones quarum idea aliqua in me est, mihi dedissem, atque ita ipsemet Deus essem: nec putare debeo illa forsan quae mihi desunt difficilius acquiri posse, quam illa quae iam in me sunt; nam contra, manifestum est longe difficilius fuisse me, hoc est rem, sive substantiam cogitantem, ex nihilo emergere, quam multarum rerum quas ignoro cogitationes, quae tantum istius substantiae accidentia sunt, acquirere. Ac certe si maius illud a me haberem, non mihi illa saltem

quae facilius haberi possunt denegassem: sed neque etiam ulla alia ex iis, quae in ideâ Dei contineri percipio; quia nempe nulla difficiliora factu mihi videntur; si quae autem difficiliora factu essent, certe etiam mihi difficiliora viderentur, siquidem reliqua quae habeo, a me haberem, quoniam in illis potentiam meam terminari experirer. Neque vim harum rationum effugio, si supponam me forte semper fuisse ut nunc sum, tanquam si inde sequererur nullum existentiae meae authorem esse quaerendum, quoniam enim omne tempus vitae in partes innumeras dividi potest quarum singulae a reliquis nullo modo dependent, ex eo quod paulo ante fuerim non sequitur me nunc debere esse, nisi aliqua causa me quasi rursus creet ad hoc momentum, hoc est me conservet. Perspicuum enim est attendenti ad durationis naturam, eâdem plane vi, et actione opus esse ad rem quamlibet singulis momentis quibus durat conservandam, quâ opus esset ad eandem de novo creandam si nondum existeret, adeo ut conservationem solâ ratione a creatione differre sit etiam unum ex iis quae lumine naturali manifesta sunt. Itaque debeo nunc interrogare me ipsum, an habeam aliquam vim per quam

possim efficere ut ego ille qui iam sum, paulo post etiam sim futurus: nam cùm nihil aliud sim quam res cogitans, vel saltem cùm de eâ tantum mei parte praecise nunc agam quae est res cogitans, si quae talis vis in me esset, eius proculdubio conscius essem; sed et nullam esse experior, et ex hoc ipso evidentissime cognosco me ab aliquo ente a me diverso pendere: forte vero illud ens non est Deus, sumque vel a parentibus productus, vel a quibuslibet aliis causis Deo minus perfectis. Imo, ut iam ante dixi, perspicuum est tantumdem ad minimum esse debere in causâ quantum est in effectu; et idcirco cùm sim res cogitans, ideamque quandam Dei in me habens, qualiscunque tandem mei causa assignetur, illam etiam esse rem cogitantem, et omnium perfectionum quas Deo tribuo ideam habere fatendum est; potestque de illâ rursus quaeri an sit a se, vel ab aliâ; nam si a se, patet ex dictis illam ipsam Deum esse, quia nempe cùm vim habeat per se existendi, habet proculdubio etiam vim possidendi actu omnes perfectiones quarum ideam in se habet, hoc est omnes quas in Deo esse concipio. Si autem sit ab aliâ, rursus eodem modo de hac alterâ quaeretur an sit a se, vel ab aliâ, donec tandem ad causam ultimam deveniatur quae erit Deus. Satis enim apertum est, nullum hic dari posse progressum in infinitum, praesertim cùm non tantum de causâ, quae me olim produxit, hic agam, sed maxime etiam de illa quae me tempore praesenti con-

servat. Nec fingi potest plures forte causas partiales ad me efficiendum concurrisse, et ab unâ ideam unius ex perfectionibus quas Deo tribuo, ab aliâ ideam alterius me accepisse, adeo ut omnes quidem illae perfectiones alicubi in universo reperiantur, sed non omnes simul iunctae in uno aliquo, qui sit Deus; nam contra unitas, simplicitas, sive inseparabilitas eorum omnium quae in Deo sunt, una est ex praecipuis perfectionibus quas in eo esse intelligo; nec certe istius omnium eius perfectionum unitatis idea in me potuit poni ab ullâ causâ, a quâ etiam aliarum perfectionum ideas non habuerim; neque enim efficere potuit ut illas simul iunctas, et inseparabiles intelligerem, nisi simul effecerit ut quaenam illae essent agnoscerem. Quantum denique ad parentes attinet, ut omnia vera sint quae de illis unquam putavi, non tamen profecto illi me conservant, nec etiam ullo modo me, quatenus sum res cogitans, effecerunt; sed tantum dispositiones quasdam in ea materia posuerunt, cui me, hoc est mentem, quam solam nunc pro me accipio, inesse iudicavi, ac proinde hic nulla de iis difficultas esse potest, sed omnino est concludendum ex hoc solo quod existam, quaedamque idea entis perfectissimi, hoc est Dei, in me sit, evidentissime demonstrari Deum etiam existere. Superest tantum ut

examinem quâ ratione ideam istam a Deo accepi, neque enim illam sensibus hausi, nec unquam non expectanti mihi advenit, ut solent rerum sensibilium ideae, cùm istae res externis sensuum organis occurrunt, vel occurrere videntur; nec etiam a me efficta est, nam nihil ab illa detrahere, nihil illi superaddere plane possum; ac proinde superest ut mihi sit innata, quemadmodum etiam mihi est innata idea mei ipsius. Et sane non mirum est, Deum me creando ideam illam mihi indidisse, ut esset tanquam nota artificis operi suo impressa; nec etiam opus est ut nota illa sit aliqua res ab opere ipso diversa, sed ex hoc uno quod Deus me creavit, valde credibile est me quodammodo ad imaginem et similitudinem eius factum esse, illamque similitudinem, in quâ Dei idea continetur, a me percipi per eandem facultatem, per quam ego ipse a me percipior: hoc est, dum in me ipsum mentis aciem converto, non modo intelligo me esse rem incompletam, et ab alio dependentem, remque ad maiora et maiora, sive meliora indefinite aspirantem, sed simul etiam intelligo illum, a quo pendeo, maiora ista omnia non indefinite et potentiâ tantum, sed reipsâ infinita in se habere, atque

ita Deum esse; totaque vis argumenti in eo est, quod agnoscam fieri non posse ut existam talis naturae qualis sum, nempe ideam Dei in me habens, nisi revera Deus etiam existeret, Deus inquam ille idem cuius idea in me est, hoc est habens omnes illas perfectiones (quas ego non comprehendere, sed quocunque modo attingere cogitatione possum,) et nullis plane defectibus obnoxius. Ex quibus satis patet illum fallacem esse non posse, omnem enim fraudem et deceptionem a defectu aliquo pendere lumine naturali manifestum est. Sed priusquam hoc diligentius examinem, simulque in alias veritates quae inde colligi possunt inquiram, placet hic aliquandiu in ipsius Dei contemplatione immorari, eius attributa apud me expendere, et immensi huius luminis pulchritudinem, quantum caligantis ingenii mei acies ferre poterit, intueri, admirari, adorare. Ut enim in hac sola divinae maiestatis contemplatione summam alterius vitae foelicitatem consistere fide credimus, ita etiam iam ex eadem licet multo minus perfecta maximam, cuius in hac vita capaces simus, voluptatem percipi posse experimur.

MEDITATIO QUARTA De vero et falso

Ita me his diebus assuefeci in mente a sensibus abducenda, tamque accurate animadverti perpauea esse quae de rebus corporeis vere percipiantur, multoque plura de mente humana, multo adhuc plura de Deo cognosci, ut iam absque ulla difficultate cogitationem a rebus imaginabilibus ad intelligibiles tantum atque ab omni materia secretas convertam; et sane multo magis distinctam habeo ideam mentis humanae, quatenus est res cogitans, non extensa in longum, latum et profundum, nec aliud quid a corpore habens, quam ideam ullius rei corporeae: cùmque attendo me dubitare sive esse rem incompletam, et dependentem, adeo clara et distincta idea entis independentis, et completi, hoc est Dei, mihi occurrit; et ex hoc uno quod talis idea in me sit, sive quod ego ideam illam habens existem, adeo manifeste concludo Deum etiam existere, atque ab illo singulis momentis totam existentiam meam dependere, ut nihil evidentius, nihil certius ab humano ingenio cognosci posse confidam. Iamque videre

videor aliquam viam per quam ab ista contemplatione veri Dei, in quo nempe sunt omnes thesauri scientiarum et sapientiae absconditi, ad caeterarum rerum cognitionem deveniatur.

In primis enim agnosco fieri non posse ut ille me unquam fallat, in omni enim fallacia vel deceptione aliquid imperfectionis reperitur; et quamvis posse fallere nonnullum esse videatur acuminis, aut potentiae argumentum, proculdubio velle fallere vel malitiam, vel imbecillitatem testatur, nec proinde in Deum cadit. Deinde experior quandam in me esse iudicandi facultatem, quam certe, ut et reliqua omnia quae in me sunt, a Deo accepi, cùmque ille nolit me fallere, talem profecto non dedit, ut dum eâ recte utor, possim unquam errare. Nec ullum de hac re dubium supersesset, nisi inde sequi videretur me igitur errare nunquam posse; nam si quodcunque in me est, a Deo habeo, nec ullam ille mihi dederit errandi facultatem, non videor posse unquam errare. Atque ita prorsus quamdiu de Deo tantum cogito, totusque in eum me converto, nullam erroris aut falsitatis causam deprehendo; sed postmodum ad me reversus experior me tamen innumeris erroribus esse obnoxium, quorum causam inquirens animadverto non tantum Dei sive entis summe perfecti realem, et positivam, sed etiam, ut ita loquar, nihili sive eius quod ab omni perfectione summe abest,

negativam quandam ideam mihi obversari, et me tanquam medium quid inter Deum et nihil, sive inter summum ens et non ens ita esse constitutum ut quatenus a summo ente sum creatus, nihil quidem in me sit, per quod fallar, aut in errorem inducar, sed quatenus etiam quodammodo de nihilo, sive de non ente participo, hoc est quatenus non sum ipse summum ens, desuntque mihi quam plurima, non adeo mirum esse quod fallar: atque ita certe intelligo errorem, quatenus error est, non esse quid reale quod a Deo dependeat, sed tantummodo esse defectum, nec proinde ad errandum mihi opus esse aliquâ facultate in hunc finem a Deo tributâ, sed contingere ut errem ex eo quod facultas verum iudicandi, quam ab illo habeo, non sit in me infinita. Verumtamen hoc nondum omnino satisfacit, non enim error est pura negatio, sed privatio, sive carentia cuiusdam cognitionis, quae in me quodammodo esse deberet; atque attendenti ad Dei naturam non videtur fieri posse ut ille aliquam in me posuerit facultatem quae non sit in suo genere perfectâ, sive quae aliquâ sibi debitâ perfectione sit privatâ; nam si quo peritior est artifex eo perfectiora opera ab illo proficiscantur, quid potest a summo illo rerum omnium conditore factum esse quod non sit omnibus numeris absolutum? nec dubium est quin potuerit Deus me talem creare ut

nunquam fallerer; nec etiam dubium est quin velit semper id quod est optimum; anne ergo melius est me falli quam non falli? dum haec perpendo attentius, occurrit primo non mihi esse mirandum si quaedam a Deo fiant quorum rationes non intelligam; nec de eius existentiâ ideo esse dubitandum quod forte quaedam alia esse experiar quae quare, vel quomodo ab illo facta sint non comprehendo; cùm enim iam sciam naturam meam esse valde infirmam, et limitatam, Dei autem naturam esse immensam, incomprehensibilem, infinitam, ex hoc satis etiam scio innumerabilia illum posse quorum causas ignorem; atque ob hanc unicam rationem totum illud causarum genus quod a fine peti solet in rebus Physicis nullum usum habere existimo; non enim absque temeritate me puto posse investigare fines Dei. Occurrit etiam non unam aliquam creaturam separatim, sed omnem rerum universitatem esse spectandam, quoties an opera Dei perfecta sint inquirimus; quod enim forte non inmerito, si solum esset, valde imperfectum videretur, ut habens in mundo rationem partis est perfectissimum; et quamvis ex quo de omnibus volui dubitare nihil adhuc praeter me, et Deum existere certo cognovi, non possum tamen, ex quo immensam Dei potentiam animadverti, negare quin multa alia ab illo facta sint, vel saltem fieri possint, adeo ut ego rationem partis in rerum universitate obtineam. Deinde ad me propius accedens,

et qualesnam sint errores mei (qui soli imperfectionem aliquam in me arguunt) investigans, adverto illos a duabus causis simul concurrentibus dependere, nempe a facultate cognoscendi quae in me est, et a facultate eligendi, sive ab arbitrii libertate, hoc est ab intellectu, et simul a voluntate; nam per solum intellectum percipio tantum ideas de quibus iudicium ferre possum, nec ullus error proprie dictus in eo praecise sic spectato reperitur; quamvis enim innumerae fortasse res existant quarum ideae nullae in me sunt, non tamen proprie illis privatus, sed negative tantum destitutus sum dicendus, quia nempe rationem nullam possum affere, quâ probem Deum mihi maiorem quam dederit cognoscendi facultatem dare debuisse; atque quantumvis peritum artificem esse intelligam, non tamen ideo puto illum in singulis ex suis operibus omnes perfectiones ponere debuisse quas in aliquibus ponere potest: Nec vero etiam queri possum quod non satis amplam et perfectam voluntatem, sive arbitrii libertatem a Deo acceperim; nam sane nullis illam limitibus circumscribi experior. Et quod valde notandum mihi videtur, nulla alia in me sunt tam perfecta, aut tanta, quin in-

telligam perfectiora, sive maiora adhuc esse posse, nam si, exempli causa, facultatem intelligendi considero, statim agnosco perexiguam illam, et valde finitam in me esse, simulque alterius cuiusdam multo maioris, imo maximae, atque infinitae ideam formo, illamque ex hoc ipso quod eius ideam formare possim, ad Dei naturam pertinere percipio. Eâdem ratione si facultatem recordandi, vel imaginandi, vel quaslibet alias examinem, nullam plane invenio quam non in me tenuem et circumscriptam, in Deo immensam esse intelligam; sola est voluntas, sive arbitrii libertas, quam tantam in me experior ut nullius maioris ideam apprehendam; adeo ut illa praecipue sit, ratione cuius imaginem quandam, et similitudinem Dei me referre intelligo: nam quamvis maior absque comparatione in Deo quam in me sit, cum ratione cognitionis, et potentiae quae illi adiunctae sunt, redduntque ipsam magis firmam, et efficacem, tum ratione obiecti, quoniam ad plura se extendit; non tamen in se formaliter, et praecise spectata maior videtur, quia tantum in eo consistit quod idem vel facere, vel non facere (hoc est affirmare vel negare, prosequi vel fugere) possimus, vel potius in eo tantum quod ad id quod nobis ab intellectu proponitur affirmandum vel negandum, sive prosequendum vel fugiendum ita feramur, ut a nulla vi externa nos ad id determinari sentiamus. Neque enim opus est me in utramque partem ferri posse ut sim liber, sed contra quo magis in

unam propendeo, sive quia rationem veri, et boni in eâ evidenter intelligo, sive quia Deus intima cogitationis meae ita disponit, tanto liberius illam eligo; nec sane divina gratia, nec naturalis cognitio unquam imminuunt libertatem, sed potius augent, et corroborant. Indifferentia autem illa quam experior, cùm nulla me ratio in unam partem magis quam in alteram impellit, est infimus gradus libertatis, et nullam in eâ perfectionem, sed tantummodo defectum sive negationem quandam in cognitione testatur; nam si semper quid verum et bonum sit clare viderem, nunquam de eo quod esset iudicandum, vel eligendum deliberarem; atque ita quamvis plane liber, nunquam tamen indifferens esse possem. Ex his autem percipio nec vim volendi, quam a Deo habeo, per se spectatam causam esse errorum meorum, est enim amplissima, atque in suo genere perfecta; neque etiam vim intelligendi; nam quidquid intelligo, cùm a Deo habeam ut intelligam, proculdubio recte intelligo, nec in eo fieri potest ut fallar: unde ergo nascuntur mei errores? nempe ex hoc uno quod cùm latius pateat voluntas quam intellectus, illam non intra eosdem limites contineo, sed etiam ad illa quae non intelligo extendo; ad quae cùm sit indifferens, facile a vero

et bono deflectit, atque ita et fallor et pecco. Exempli causâ, cùm examinarem hisce diebus, an aliquid in mundo existeret, atque adverterem ex hoc ipso quod illud examinarem, evidenter sequi me existere, non potui quidem non iudicare illud quod tam clare intelligebam verum esse, non quod ab aliquâ vi externâ fuerim ad id coactus, sed quia ex magnâ luce in intellectu magna consequuta est propensio in voluntate, atque ita tanto magis sponte et libere illud credidi, quanto minus fui ad istud ipsum indifferens. Nunc autem non tantum scio me, quatenus sum res quaedam cogitans, existere, sed praeterea etiam idea quaedam naturae corporeae mihi obversatur, contingitque ut dubitem an natura cogitans quae in me est, vel potius quae ego ipse sum, alia sit ab istâ naturâ corporeâ, vel an ambae idem sint; et suppono nullam adhuc intellectui meo rationem occurrere, quae mihi unum magis quam aliud persuadeat, certe ex hoc ipso sum indifferens ad utrumlibet affirmandum vel negandum, vel etiam ad nihil de eâ re iudicandum. Quinimo etiam haec indifferentia non ad ea tantum se extendit, de quibus intellectus nihil plane cognoscit, sed generaliter ad omnia quae ab illo non satis perspicue cognoscuntur eo ipso tempore, quo de iis a voluntate deliberatur; quantumvis enim probabiles coniecturae me trahant in unam partem, sola cognitio quod sint tantum coniecturae, non autem certae atque indubitabiles rationes, sufficit ad assensionem meam in contrarium inpellendam: quod satis his diebus sum expertus, cùm illa omnia quae prius ut vera quam maxime

credideram, propter hoc unum, quod de iis aliquo modo posse dubitari deprehendissem, plane falsa esse supposui. Cùm autem quid verum sit non satis clare et distincte percipio, siquidem a iudicio ferendo abstineam, clarum est me recte agere et non falli; sed si vel affirmem, vel negem tunc libertate arbitrii non recte utor; atque si in eam partem quae falsa est me convertam, plane fallor; si vero alteram amplectar, casu quidem incidam in veritatem, sed non ideo culpâ carebo, quia lumine naturali manifestum est perceptionem intellectus praecedere semper debere voluntatis determinationem; atque in hoc liberi arbitrii non recto usu privatio illa inest quae formam erroris constituit, privatio, inquam, inest in ipsâ operatione quatenus a me procedit, sed non in facultate quam a Deo accepi, nec etiam in operatione quatenus ab illo dependet: neque enim habeo causam ullam conquerendi quod Deus mihi non maiorem vim intelligendi, sive non maius lumen naturale dederit quam dedit, quia est de ratione intellectus finiti ut multa non intelligat, et de ratione intellectus creati ut sit finitus; estque quod agam gratias illi qui mihi nunquam quicquam debuit pro eo quod largitus est, non autem quod putem me ab illo iis esse privatum, sive illum mihi ea abstulisse quae non dedit. Non habeo etiam causam conquerendi quod voluntatem dederit latius patentem quam intellectum; cùm enim voluntas in unâ tantum re, et tanquam in indivisibili consistat, non videtur ferre eius natura ut quicquam ab illâ demi possit; et sane quo amplior est, tanto maiores debeo gratias eius datori. Nec denique etiam queri debeo, quod Deus mecum concurrat

ad eliciendos illos actus voluntatis, sive illa iudicia in quibus fallor: illi enim actus sunt omnino veri, et boni, quatenus a Deo dependent, et maior in me quodammodo perfectio est quod illos possim elicere quam si non possem; privatio autem, in quâ solâ ratio formalis falsitatis et culpae consistit, nullo Dei concursu indiget, quia non est res, neque ad illum relata ut causam privatio, sed tantummodo negatio dici debet; nam sane nulla imperfectio in Deo est, quod mihi libertatem dederit assentiendi vel non assentiendi quibusdam, quorum clarum et distinctam perceptionem in intellectu meo non posuit, sed proculdubio in me imperfectio est, quod istâ libertate non bene utar, et de iis quae non recte intelligo iudicium feram. Video tamen fieri a Deo facile potuisse ut etiamsi manerem liber, et cognitionis finitae, nunquam tamen errarem, nempe si vel intellectui meo claram et distinctam perceptionem omnium de quibus unquam essem deliberaturus indidisset; vel tantum si adeo firmiter memoriae impressisset de nulla unquam re esse iudicandum quam clare et distincte non intelligerem, ut nunquam eius possem oblivisci; et facile intelligo me, quatenus rationem habeo totius cuiusdam, perfectiorem futurum fuisse quam nunc sum, si talis a Deo factus essem. Sed non ideo possum negare quin maior quodammodo perfectio sit in tota rerum universitate, quod quaedam eius partes ab erroribus immunes non sint, aliae vero sint, quam si omnes plane similes essent; et nullum habeo ius conquerendi quod eam me Deus in mundo personam sustinere voluerit, quae non est

omnium praecipua, et maxime perfecta, ac praeterea etiam ut non possam ab erroribus abstinere priori illo modo qui pendet ab evidenti eorum omnium perceptione de quibus est deliberandum, possum tamen illo altero qui pendet ab eo tantum quod recorder quoties de rei veritate non liquet, a iudicio ferendo esse abstinendum; nam quamvis eam in me infirmitatem esse experiar ut non possim semper uni et eidem cognitioni defixus inhaerere, possum tamen attentâ et saepius iteratâ meditatione efficere ut eiusdem, quoties usus exiget, recorder, atque ita habitum quemdam non errandi acquiram; et quod in re cùm maxima et praecipua hominis perfectio consistat, non parum me hodiernâ meditatione lucratum esse existimo, quod erroris et falsitatis causam investigarim: et sane nulla alia esse potest ab ea quam explicui, nam quoties voluntatem in iudiciis ferendis ita contineo ut ad ea tantum se extendat quae illi clare et distincte ab intellectu exhibentur, fieri plane non potest ut errem, quia omnis clara et distincta perceptio proculdubio est aliquid, ac proinde a nihilo esse non potest, sed necessario Deum, authorem habet, Deum inquam illum summe perfectum, quem fallacem esse repugnat: ideoque proculdubio est vera. Nec hodie tantum didici quid mihi sit cavendum ut nunquam fallar, sed simul etiam quid agendum ut assequar veritatem; assequar enim illam

profecto, si tantum ad omnia quae perfecte intelligo satis attendam, atque illa a reliquis quae confusius et obscurius apprehendo, secernam. Cui rei diligenter imposterum operam dabo.

MEDITATIO QUINTA De essentia rerum materialium; & iterum de Deo, quòd existat

Multa mihi supersunt de Dei attributis, multa de mei ipsius, sive mentis meae naturâ investiganda; sed illa forte alias resumam, iamque nihil magis urgere videtur (postquam animadverti quid cavendum atque agendum sit ad assequendam veritatem) quam ut ex dubiis, in quae superioribus diebus incidi, coner emergere, videamque an aliquid certi de rebus materialibus haberi possit. Et quidem priusquam inquiram an aliquae tales res extra me existant, considerare debeo illarum ideas, quatenus sunt in mea cogitatione, et videre quaenam ex iis sint distinctae, quaenam confusae. Nempe distincte imaginor quantitatem, quam vulgo Philosophi appellant continuam, sive eius quantitatis, aut potius rei quantae extensionem in longum, latum, et profundum; numero in eâ varias partes; quaslibet istis partibus magnitudines, figuras, situs, et motus locales, motibusque istis quaslibet

durationes assigno. Nec tantum illa sic in genere spectata mihi plane nota et perspecta sunt, sed praeterea etiam particularia innumera de figuris, de numero, de motu et similibus attendendo percipio, quorum veritas adeo aperta est, et naturae meae consentanea, ut dum illa primum detego, non tam videar aliquid novi addiscere, quam eorum quae iam ante sciebam reminisci, sive ad ea primum advertere quae dudum quidem in me erant, licet non prius in illâ obtutum mentis convertissem. Quodque hic maxime considerandum puto, invenio apud me innumeras ideas quarumdam rerum, quae etiamsi extra me fortasse nullibi existant, non tamen dici possunt nihil esse; et quamvis a me quodammodo ad arbitrium cogitentur, non tamen a me finguntur, sed suas habent veras et immutabiles naturas: ut cùm, exempli causâ, triangulum imaginor, etsi fortasse talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam existat nec unquam extiterit, est tamen profecto determinata quaedam eius natura, sive essentia, sive forma, immutabilis, et aeterna, quae a me non efficta est, nec a mente mea dependet, ut patet ex eo quod demonstrari possint variae proprietates de isto triangulo, nempe quod eius tres anguli sint aequales duobus rectis; quod maximo eius angulo maximum latus subtendatur, et similes, quas velim nolim clare nunc agnosco, etiamsi de iis nullomodo antea cogitaverim cùm triangulum imaginatus sum, nec proinde a me fuerint efficatae.

Neque ad rem attinet, si dicam, mihi forte a rebus externis per organa sensuum istam trianguli ideam advenisse, quia nempe corpora triangularem figuram habentia interdum vidi; possum enim alias innumeras figuras excogitare, de quibus nulla suspicio esse potest quod mihi unquam per sensus illapsae sint, et tamen varias de iis, non minus quam de triangulo, proprietates demonstrare: quae sane omnes sunt verae, quandoquidem a me clare cognoscuntur, ideoque aliquid sunt, non merum nihil: patet enim illud omne quod verum est esse aliquid; et iam fuse demonstravi illa omnia quae clare cognosco esse vera; atque quamvis id non demonstrassem, ea certe est natura mentis meae ut nihilominus non possem iis non assentiri, saltem quamdiu ea clare percipio; meminique me semper, etiam ante hoc tempus, cùm sensuum obiectis quam maxime inhaererem, eiusmodi veritates, quae nempe de figuris aut numeris aliisve ad Arithmeticam, vel Geometriam, vel in genere ad puram atque abstractam Mathosim pertinentibus evidenter agnoscebam, pro omnium certissimis habuisse. Iam vero si ex eo solo, quod alicuius rei ideam possim ex cogitatione meâ depromere, sequitur ea omnia quae ad illam rem pertinere clare et distincte percipio, revera ad

illam pertinere, nunquid inde haberi etiam potest argumentum quo Dei existentia probetur? Certe eius ideam, nempe entis summe perfecti, non minus apud me invenio, quam ideam cuiusvis figurae aut numeri: nec minus clare et distincte intelligo ad eius naturam pertinere ut semper existat, quam id quod de aliquâ figurâ, aut numero demonstro ad eius figurae, aut numeri naturam etiam pertinere; ac proinde, quamvis non omnia quae superioribus hisce diebus meditatus sum vera essent, in eodem ad minimum certitudinis gradu esse deberet apud me Dei existentia, in quo fuerunt hactenus Mathematicae veritates. Qanquam sane hoc primâ fronte non est omnino perspicuum, sed quandam sophismatis speciem refert. Cùm enim assuetus sim in omnibus aliis rebus existentiam ab essentiâ distinguere, facile mihi persuadeo illam etiam ab essentiâ Dei seiungi posse, atque ita Deum ut non actu existentem cogitari: sed tamen diligentius attendenti fit manifestum non magis posse existentiam ab essentiâ Dei separari, quam ab essentiâ trianguli magnitudinem trium eius angulorum aequalium duobus rectis, sive ab ideâ montis ideam vallis; adeo ut non magis repugnet Deum cogitare (hoc est ens summe perfectum) cui desit existentia (hoc est cui desit aliqua perfectio) quam cogitare montem cui desit vallis. Verumtamen ne possim quidem cogitare Deum nisi existentem, ut neque montem sine valle, at certe ut neque ex eo quod cogitem montem cum valle, ideo sequitur aliquem montem in mundo esse, ita

neque ex eo quod cogitem Deum ut existentem, ideo sequi videtur Deum existere: nullam enim necessitatem cogitatio mea rebus imponit; et quemadmodum imaginari licet equum alatum, et nullus equus habeat alas ita forte Deo existentiam possum affingere, quamvis nullus Deus existat. Imo sophisma hic latet, neque enim ex eo quod non possim cogitare montem nisi cum valle, sequitur alicubi montem et vallem existere, sed tantum montem et vallem, sive existant, sive non existant, a se mutuo seiungi non posse; atqui ex eo quod non possim cogitare Deum nisi existentem, sequitur existentiam a Deo esse inseparabilem, ac proinde illum revera existere; non quod mea cogitatio hoc efficiat, sive aliquam necessitatem ulli rei imponat, sed contra quia ipsius rei, nempe existentiae Dei, necessitas me determinat ad hoc cogitandum: neque enim mihi liberum est Deum absque existentiâ (hoc est ens summe perfectum absque summa perfectione) cogitare, ut liberum est, equum vel cum alis, vel sine alis imaginari. Neque etiam hic dici debet, necesse quidem esse ut ponam Deum existentem, postquam posui illum habere omnes perfectiones, quandoquidem existentia una est ex illis, sed priorem positionem necessariam non fuisse; ut neque necesse

est me putare figuras omnes quadrilateras circulo inscribi, sed posito quod hoc putem, necesse erit me fateri rhombum circulo inscribi, quod aperte tamen est falsum. Nam quamvis non necesse sit ut incidam unquam in ullam de Deo cogitationem, quoties tamen de ente primo, et summo libet cogitare, atque eius ideam tanquam ex mentis meae thesauro depromere, necesse est ut illi omnes perfectiones attribuam, etsi nec omnes tunc enumerer, nec ad singulas attendam: quae necessitas plane sufficit ut postea, cùm animadverto existentiam esse perfectionem, recte concludam ens primum et summum existere: quemadmodum non est necesse me ullum triangulum unquam imaginari, sed quoties volo figuram rectilineam tres tantum angulos habentem considerare, necesse est ut illi ea tribuam ex quibus recte infertur eius tres angulos non maiores esse duobus rectis, etiamsi hoc ipsum tunc non advertam. Cùm vero examino, quaenam figurae circulo inscribantur, nullo modo necesse est ut putem omnes quadrilateras ex eo numero esse; imo etiam id ipsum nequidem fingere possum quamdiu nihil volo admittere nisi quod clare et distincte intelligo: ac proinde magna

differentia est inter eiusmodi falsas positiones, et ideas veras mihi ingenitas, quarum prima et praecipua est idea Dei: nam sane multis modis intelligo illam non esse quid fictitium a cogitatione meâ dependens, sed imaginem verae et immutabilis naturae; ut primo, quia nulla alia res potest a me excogitari ad cuius essentiam existentia pertineat praeter solum Deum; deinde quia non possum duos, aut plures eiusmodi Deos intelligere; et quia posito quod iam unus existat, plane videam esse necessarium ut et ante ab aeterno extiterit, et in aeternum sit mansurus; ac denique quod multa alia in Deo percipiam quorum nihil a me detrahi potest, nec mutari.

Sed vero quacunque tandem utar probandi ratione, semper eo res redit, ut ea me sola plane persuadeant quae clare et distincte percipio. Et quidem ex iis quae ita percipio etsi nonnulla unicuique obvia sint, alia vero nonnisi ab iis, qui propius inspiciunt, et diligenter investigant, deteguntur; postquam tamen detecta sunt haec, non minus certa quam illa existimantur. Ut quamvis non tam facile appareat in triangulo rectangulo quadratum basis aequale esse quadratis laterum, quam istam basim maximo eius angulo subtendi, non tamen minus creditur postquam semel est perspectum. Quod autem ad Deum attinet, certe nisi praeiudiciis obruerer, et rerum sen-

sibilium imagines cogitationem meam omni ex parte obsiderent, nihil illo prius, aut facilius agnoscerem, nam quid ex se est apertius, quam summum ens esse, sive Deum, ad cuius solius essentiam existentia pertinet, existere? Atque quamvis mihi attentâ consideratione opus fuerit ad hoc ipsum percipiendum, nunc tamen non modo de eo aeque certus sum, ac de omni alio quod certissimum videtur; sed praeterea etiam animadverto caeterarum rerum certitudinem ab hoc ipso ita pendere, ut absque eo nihil unquam perfecte sciri possit.

Etsi enim eius sim naturae ut quamdiu aliquid valde clare et distincte percipio non possim non credere verum esse, quia tamen eius etiam sum naturae ut non possim obtutum mentis in eandem rem semper defigere ad illam clare percipiendam, recurratque saepe memoria iudicii ante facti; cùm non amplius attendo ad rationes propter quas tale quid iudicavi, rationes aliae afferri possunt quae me, si Deum ignorarem, facile ab opinione deiicerent, atque ita de nullâ unquam re veram et certam scientiam, sed vagas tantum et mutabiles opiniones haberem. Sic, exempli causâ, cùm naturam trianguli considero, evidentissime quidem mihi, utpote Geometriae principiis imbuto, apparet eius tres angulos aequales esse duobus rectis; nec possum non credere id verum esse quamdiu ad eius demonstrationem attendo; sed statim atque mentis aciem ab

illâ deflexi, quantumvis adhuc recorder me illam clarissime perspexisse, facile tamen potest accidere ut dubitem an sit vera, si quidem Deum ignorarem: possum enim mihi persuadere me talem a naturâ factum esse ut interdum in iis fallar quae me puto quam evidentissime percipere, cùm praesertim meminerim me saepe multa pro veris et certis habuisse, quae postmodum aliis rationibus adductus falsa esse iudicavi.

Postquam vero percepi Deum esse, quia simul etiam intellexi caetera omnia ab eo pendere, illumque non esse fallacem; atque inde collegi illa omnia quae clare et distincte percipio necessario esse vera; etiamsi non attendam amplius ad rationes propter quas istud verum esse iudicavi, modo tantum recorder me clare et distincte perspexisse, nulla ratio contraria afferri potest quae me ad dubitandum impellat, sed veram et certam de hoc habeo scientiam; neque de hoc tantum, sed et de reliquis omnibus quae memini me aliquando demonstrasse, ut de Geometricis et similibus: quid enim nunc mihi opponetur? Mene talem factum esse ut saepe fallar? at iam scio me in iis quae perspicue intelligo falli non posse: mene multa alias pro veris et certis habuisse, quae postea falsa esse deprehendi? atqui nulla ex iis clare et distincte perceperam,

sed huius regulae veritatis ignarus ob alias causas forte credideram, quas postea minus firmas esse detexi. Quid ergo dicetur? anne (ut nuper mihi obiiciebam) me forte somniare, sive illa omnia quae iam cogito non magis vera esse quam ea quae dormienti occurrunt? imo etiam hoc nihil mutat, nam certe quamvis somniarem, si quid intellectui meo sit evidens, illud omnino est verum.

Atque ita plane video omnis scientiae certitudinem et veritatem ab unâ veri Dei cognitione pendere, adeo ut priusquam illum nossem, nihil de ullâ aliâ re perfecte scire potuerim. Iam vero innumera tum de ipso Deo, aliisque rebus intellectualibus, tum etiam de omni illâ naturâ corporeâ, quae est purae Matheseos obiectum, mihi plane nota et certa esse possunt.

MEDITATIO SEXTA De rerum materialium existentia, & reali mentis a corpore distinctione

Reliquum est ut examinem an res materiales existant: et quidem iam ad minimum scio illas, quatenus sunt purae Matheseos obiectum, posse existere, quandoquidem ipsas clare et distincte percipio. Non enim dubium est quin Deus sit capax ea omnia efficiendi quae ego sic percipiendi sum capax: nihilque unquam ab illo fieri non posse iudicavi, nisi propter hoc quod illud a me distincte percipi repugnaret. Praeterea ex imaginandi facultate, quâ me uti experior dum circa res istas materiales versor, sequi videtur illas existere; nam attentius consideranti quidnam sit imaginatio, nihil aliud esse apparet quam quaedam applicatio facultatis cognoscitivae ad corpus ipsi intime praesens ac proinde existens.

Quod ut planum fiat, primo examino differentiam quae est inter imaginationem et puram intellectionem.

Nempe, exempli causâ, cùm triangulum imaginor, non tantum intelligo illud esse figuram tribus lineis comprehensam, sed simul etiam istas tres lineas tanquam praesentes acie mentis intueor, atque hoc est quod imaginari appello. Si vero de chiliogono velim cogitare, equidem aeque bene intelligo illud esse figuram constantem mille lateribus, ac intelligo triangulum esse figuram constantem tribus, sed non eodem modo illa mille latera imaginor, sive tanquam praesentia intueor; et quamvis tunc propter consuetudinem aliquid semper imaginandi quoties de re corporeâ cogito, figuram forte aliquam confuse mihi repraesentem, patet tamen illam non esse chiliogonum, quia nullâ in re est diversa ab eâ quam mihi etiam repraesentarem si de myriagono aliâve quavis figurâ plurimorum laterum cogitarem; nec quicquam iuvat ad eas proprietates, quibus chiliogonum ab aliis polygonis differt, agnoscendas. Si vero de pentagono quaestio sit, possum quidem eius figuram intelligere, sicut figuram chiliogoni, absque ope imaginationis; sed possum etiam imaginari eandem, applicando scilicet aciem mentis ad eius quinque latera, simulque ad aream iis contentam; et manifeste hic animadverto mihi peculiari quadam animi contentione opus esse ad imaginandum; quâ non utor ad intelligendum: quae nova animi contentio differentiam inter imaginationem, et intellectionem puram clare ostendit. Ad haec considero istam vim imaginandi quae in me est, prout differt a vi

intelligendi, ad mei ipsius, hoc est ad mentis méae essentiam non requiri; nam quamvis illa a me abesset, proculdubio manerem nihilominus ille idem qui nunc sum; unde sequi videtur illam ab aliquâ re a me diversâ pendere: atque facile intelligo, si corpus aliquod existat cui mens sit ita coniuncta ut ad illud veluti inspiciendum pro arbitrio se applicet, fieri posse ut per hoc ipsum res corporeas imaginer; adeo ut hic modus cogitandi in eo tantum a purâ intellectione differat, quod mens, dum intelligit, se ad se ipsam quodammodo convertat, respiciatque aliquàm ex ideis quae illi ipsi insunt; dum autem imaginatur, se convertat ad corpus, et aliquid in eo ideae vel a se intellectae, vel sensu perceptae conforme intuetur. Facile, inquam, intelligo imaginationem ita perfici posse, siquidem corpus existat; et quia nullus alius modus aeque conveniens occurrit ad illam explicandam, probabiliter inde coniicio corpus existere; sed probabiliter tantum, et quamvis accurate omnia investigem, nondum tamen video ex eâ naturae corporeae ideâ distinctâ, quam in imaginatione meâ invenio, ullum sumi posse argumentum quod necessario concludat aliquod corpus existere.

Soleo vero alia multa imaginari praeter illam naturam corpoream, quae est purae Matheseos obiectum, ut colores, sonos, sapores, dolorem et similia, sed nulla tam distincte;

et quia haec percipio melius sensu, a quo videntur ope memoriae ad imaginationem pervenisse; ut commodius de ipsis agam, eâdem operâ etiam de sensu est agendum, videndumque an ex iis quae isto cogitandi modo, quem sensum appello, percipiuntur, certum aliquod argumentum de rerum corporearum existentia habere possim. Et primo quidem apud me hic repetam quaenam illa sint quae antehac ut sensu percepta vera esse putavi, et quas ob causas id putavi; deinde etiam causas expendam, propter quas eadem postea in dubium revocavi; ac denique considerabo quid mihi nunc de iisdem sit credendum. Primo itaque sensi me habere caput, manus, pedes et membra caetera, ex quibus constat illud corpus quod tanquam mei partem, vel forte etiam tanquam me totum spectabam; sensique hoc corpus inter alia multa corpora versari, a quibus variis commodis, vel incommodis affici potest; et commoda ista sensu quodam voluptatis, et incommoda sensu doloris metiebar. Atque praeter dolorem et voluptatem sentiebam etiam in me famem, sitim, alioque eiusmodi appetitus; itemque corporeas quasdam propensiones ad hilaritatem, ad tristitiam, ad iram, similesque alios affectus; foris vero, praeter corporum extensionem, et figuras, et motus, sentiebam etiam in illis duritiem, et calorem, aliasque tactiles qualitates; ac praeterea lumen, et colores, et odores, et sapores, et sonos, ex quorum

varietate caelum, terram, maria, et reliqua corpora ab invicem distinguebam: nec sane absque ratione ob ideas istarum omnium qualitatum quae cogitationi meae se offerebant, et quas solas proprie et immediate sentiebam, putabam me sentire res quasdam a meâ cogitatione plane diversas, nempe corpora a quibus ideae istae procederent; experiebar enim illas absque ullo meo consensu mihi advenire, adeo ut neque possem obiectum ullum sentire, quamvis vellem, nisi illud sensus organo esset praesens, nec possem non sentire cùm erat praesens; cùmque ideae sensu perceptae essent multo magis vividae et expressae, et suo etiam modo magis distinctae, quam ullae ex iis quas ipse prudens et sciens meditando effingebam, vel memoriae meae impressas advertebam, fieri non posse videbatur ut a me ipso procederent; ideoque supererat ut ab aliis quibusdam rebus advenirent; quarum rerum cùm nullam aliunde notitiam haberem quam ex istis ipsis ideis, non poterat aliud mihi venire in mentem quam illas iis similes esse.

Atque etiam quia recordabar me prius usum fuisse sensibus quam ratione, videbamque ideas quas ipse effingebam non tam expressas esse, quam illae erant quas sensu percipiebam, et plerumque ex earum partibus componi, facile mihi persuadebam nullam plane me habere in intellectu, quam non prius habuissem in sensu. Non etiam sine ratione corpus illud, quod speciali quodam iure meum appellabam, magis ad me pertinere quam alia ulla arbitrabar; neque enim ab illo poteram unquam seiungi, ut a reliquis; omnes appetitus et affectus in illo, et pro illo sentiebam; ac denique dolorem et titillationem voluptatis in eius partibus, non autem in aliis extra illum positis advertebam.

Cur vero ex isto nescio quo doloris sensu quaedam animi tristia, et ex sensu titillationis laetitia quaedam consequatur, cureve illa nescio quae vellicatio ventriculi, quam famem voco, me de cibo sumendo admoneat, gutturis vero ariditas de potu, et ita de caeteris, non aliam sane habebam rationem, nisi quia ita doctus sum a naturâ; neque enim ulla plane est affinitas (saltem quam ego intelligam) inter istam vellicationem, et cibi sumendi voluntatem, sive inter sensum rei dolorem inferentis, et cogitationem tristitiae ab isto sensu exortae. Sed et reliqua omnia quae de sensuum obiectis iudicabam, videbar a naturâ didicisse: prius enim illa ita se habere mihi persuaseram, quam rationes ullas, quibus hoc ipsum probaretur expendissem; postea vero multa paulatim experimenta fidem omnem quam sensibus habueram labefactarunt, nam et interdum turres quae rotundae visae fuerant e longinquo, quadratae apparebant e propinquo, et statuae permagnae in earum fastigiis stantes, non magnae e terrâ spectanti videbantur; et talibus aliis innumeris in rebus sensuum externorum iudicia falli deprehendebam; nec externorum duntaxat, sed etiam internorum, nam quid dolore intimius esse potest? atqui audiveram aliquando ab iis quibus crus aut brachium fuerat abscissum, se sibi videri adhuc interdum dolorem sentire in ea parte corporis quâ carebant; ideoque etiam in me non plane certum esse videbatur membrum aliquod mihi dolere, quamvis sentirem in eo dolorem.

Quibus etiam duas maxime generales dubitandi causas nuper adieci: prima erat, quod nulla unquam dum vigilo me sentire crediderim, quae non etiam inter dormiendum possim aliquando putare me sentire; cùmque illa quae sentire mihi videor in somnis, non credam a rebus extra me positis mihi advenire, non advertebam, quare id potius crederem de iis quae sentire mihi videor vigilando. Altera erat, quod cùm authorem meae originis adhuc ignorarem, vel saltem ignorare me fingerem, nihil videbam obstare, quo minus essem naturâ ita constitutus ut fallerer, etiam in iis quae mihi verissima apparebant. Et quantum ad rationes quibus antea rerum sensibilium veritatem mihi persuaseram, non difficulter ad illas respondebam. Cùm enim viderer ad multa impelli a naturâ quae ratio dissuadebat, non multum fidendum esse putabam iis quae a naturâ docentur. Et quamvis sensuum perceptiones a voluntate mea non penderent, non ideo concludendum esse putabam illas a rebus a me diversis procedere, quia forte aliqua esse potest in me ipso facultas, etsi mihi nondum cognita, illarum effectrix.

Nunc autem postquam incipio me ipsum, meaeque authorem originis melius nosse, non quidem omnia, quae habere videor a sensibus, puto esse temere admittenda; sed neque etiam omnia in dubium revocanda.

Et primo quoniam scio omnia, quae clare et distincte intelligo, talia a Deo fieri posse qualia illa intelligo, satis est quod possim unam rem absque altera clare et distincte intelligere, ut certus sim unam ab altera esse diversam, quia potest saltem a Deo seorsim poni; et non refert a qua potentia id fiat, ut diversa existimetur: ac proinde ex hoc ipso quod sciam me existere, quodque interim nihil plane aliud ad naturam sive essentiam meam pertinere animadvertam, praeter hoc solum quod sim res cogitans, recte concludo, meam essentiam in hoc uno consistere quod sim res cogitans. Et quamvis fortasse (vel potius, ut postmodum dicam, pro certo) habeam corpus quod mihi valde arcte coniunctum est, quia tamen ex una parte claram et distinctam habeo ideam mei ipsius quatenus sum tantum res cogitans, non extensa; et ex alia parte distinctam ideam corporis, quatenus est tantum res extensa, non cogitans; certum est me a corpore meo revera esse distinctum, et absque illo posse existere.

Praeterea invenio in me facultates cum specialibus quibusdam modis cogitandi (praeditas), puta facultates imaginandi, et sentiendi, sine quibus totum me possum clare et distincte intelligere, sed non vice versâ illas sine me, hoc est sine substantia intelligente cui insint: intellectionem enim nonnullam in suo formali conceptu includunt, unde percipio illas a me, ut modos a re distingui: agnosco etiam quasdam alias facultates, ut locum mutandi, varias figuras induendi, et similes, quae quidem, non magis quam praecedentes, absque aliqua substantia cui insint possunt intelligi; nec proinde etiam absque illa existere.

Sed manifestum est has, siquidem existant, inesse debere substantiae corporeae sive extensae, non autem intelligenti, quia nempe aliqua extensio, non autem ulla plane intellectio in earum claro et distincto conceptu continetur. Iam vero est quidem in me passiva quaedam facultas sentiendi, sive ideas rerum sensibilium recipiendi et cognoscendi, sed eius nullum usum habere possem, nisi quaedam activa etiam existeret, sive in me, sive in alio, facultas istas ideas producendi vel efficiendi.

Atque haec sane in me ipso esse non potest, quia nullam plane intellectionem praesupponit, et me non cooperante, sed saepe etiam invito ideae istae producuntur: ergo superest ut sit in aliqua substantia a me diversa, in qua quoniam omnis realitas vel formaliter, vel eminenter inesse debet quae est obiective in ideis ab ista facultate productis, (ut iam supra animadverti) vel haec substantia est corpus, sive natura corporea, in qua nempe omnia formaliter continentur quae in ideis obiective; vel certe Deus est, vel aliqua creatura corpore nobilior in qua continentur eminenter: atqui cùm Deus non sit fallax, omnino manifestum est illum nec per se immediate istas ideas mihi immittere, nec etiam mediante aliqua creatura, in qua earum realitas obiectiva non formaliter, sed eminenter tantum contineatur.

Cùm enim nullam plane facultatem mihi dederit ad hoc agnoscendum, sed contra magnam propensionem ad credendum illas a rebus corporeis emitti, non video qua ratione posset intelligi ipsum non esse fallacem, si aliunde quam a rebus corporeis emitterentur, ac proinde res corporeae existunt. Non tamen forte omnes tales omnino existunt, quales illas sensu comprehendo, quoniam ista sensuum comprehensio in multis valde obscura est, et confusa; sed saltem illa omnia in iis sunt quae clare et distincte intelligo, id est omnia generaliter spectata quae in purae Matheseos obiecto comprehenduntur.

Quantum autem attinet ad reliqua quae vel tantum particularia sunt, ut quod sol sit talis magnitudinis, aut figurae etc., vel minus clare intellecta, ut lumen, sonus, dolor et similia, quamvis valde dubia et incerta sint, hoc tamen ipsum quod Deus non sit fallax, quodque idcirco fieri non possit ut ulla falsitas in meis opinionibus reperiatur, nisi aliqua etiam sit in me facultas a Deo tributa ad illam emendandam, certam mihi spem ostendit veritatis etiam in iis assequendae. Et sane non dubium est quin ea omnia quae doceor a natura aliquid habeant veritatis. Per naturam enim generaliter spectatam nihil nunc aliud quam vel Deum ipsum, vel rerum creatarum coordinationem a Deo institutam intelligo, nec aliud per naturam meam in particulari, quam complexionem eorum omnium quae mihi a Deo sunt tributa.

Nihil autem est quod me ista natura magis expresse doceat quam quod habeam corpus, cui male est cùm dolorem sentio, quod cibo, vel potu indiget, cùm famem, aut sitim patior, et similia; nec proinde dubitare debeo, quin aliquid in eo sit veritatis.

Docet etiam natura per istos sensus doloris, famis, sitis etc. me non tantum adesse meo corpori ut nauta adest navigio, sed illi arctissime esse coniunctum, et quasi permixtum, adeo ut unum quid cum illo componam; alioqui enim cùm corpus laeditur, ego, qui nihil aliud sum quam res cogitans, non sentirem idcirco dolorem, sed puro intellectu laesionem istam perciperem, ut nauta visu percipit si quid in nave frangatur; et cùm corpus cibo, vel potu indiget, hoc ipsum expresse intelligerem, non confusos famis et sitis sensus haberem.

Nam certi isti sensus sitis, famis, doloris etc. nihil aliud sunt quam confusi quidam cogitandi modi ab unione et quasi permixtione mentis cum corpore exorti. Praeterea etiam doceor a naturâ, varia circa meum corpus alia corpora existere, ex quibus nonnulla mihi prosequenda sunt, alia fugienda. Et certe ex eo quod valde diversos sentiam colores, sonos, odores, sapores, calorem, duritiem et similia, recte concludo aliquas esse in corporibus, a quibus variae istae sensuum perceptiones adveniunt, varietates iis respondentes, etiamsi forte iis non similes; atque ex eo quod quaedam ex illis perceptionibus mihi gratae sint, aliae ingratae, plane certum est, meum corpus, sive potius me totum, quatenus ex corpore et mente sum compositus, variis commodis et incommodis a circumiacentibus corporibus affici posse.

Multa vero alia sunt quae etsi videar a naturâ doctus esse, non tamen revera ab ipsâ, sed a consuetudine quadam inconsiderate iudicandi accepi, atque ideo falsa esse facile contingit; ut quod omne spatium, in quo nihil plane occurrit quod meos sensus moveat, sit vacuum; quod in corpore, exempli gratia, calido aliquid sit plane simile ideae caloris quae in me est: in albo viridi sit eadem albedo aut viriditas quam sentio; in amaro aut dulci idem sapor et sic de caeteris; quod et astra et turres, et quaevis alia remota corpora eius sint tantum magnitudinis et figurae, quam sensibus meis exhibent, et alia eiusmodi. Sed ne quid in hac re non satis distincte percipiam, accuratius debeo definire quid proprie intelligam, cùm dico me aliquid doceri a naturâ; nempe hic naturam strictius sumo, quam pro complexione eorum omnium quae mihi a Deo tributa sunt; in hac enim complexione multa continentur quae ad mentem solam pertinent, ut quod percipiam id quod factum est infectum esse non posse, et reliqua omnia quae lumini naturali sunt nota, de quibus hic non est sermo; multa etiam quae ad solum corpus spectant, ut quod deorsum tendat, et similia de quibus etiam non ago, sed de iis tantum quae mihi ut composito ex mente et corpore a Deo tributa sunt: ideoque haec natura docet quidem ea refugere quae sensum doloris inferunt, et ea prosequi quae sensum voluptatis, et talia: sed non apparet illam praeterea nos docere ut quicquam ex istis sensuum perceptionibus sine praevio intellectus examine de rebus extra nos positis concludamus, quia de iis verum scire ad mentem solam, non autem ad compositum videtur pertinere.

Ita quamvis stella non magis oculum meum quam ignis exiguae facis afficit, nulla tamen in eo realis sive positiva propensio est ad credendum illam non esse maiorem, sed hoc sine ratione ab ineunte aetate iudicavi; et quamvis ad ignem accedens sentio calorem, ut etiam ad eundem nimis prope accedens sentio dolorem, nulla profecto ratio est quae suadeat in igne aliquid esse simile isti calori; ut neque etiam isti dolori, sed tantummodo in eo aliquid esse, quodcunque demum sit, quod istos in nobis sensus caloris vel doloris efficiat: et quamvis etiam in aliquo spatio nihil sit quod moveat sensum, non ideo sequitur in eo nullum esse corpus, sed video me in his aliisque permultis ordinem naturae pervertere esse assuetum, quia nempe sensuum perceptionibus, quae proprie tantum a naturâ datae sunt ad menti significandum quaenam composito, cuius pars est, commoda sint vel incommoda, et eatenus sunt satis clarae et distinctae, utor tanquam regulis certis ad immediate dignoscendum quaenam sit corporum extra nos positorum essentia, de quâ tamen nihil nisi valde obscure et confuse significant.

Atqui iam ante satis perspexi quâ ratione, non obstante Dei bonitate, iudicia mea falsa esse contingat. Sed nova hic occurrit difficultas circa illa ipsa, quae tanquam persequenda vel fugienda mihi a naturâ exhibentur; atque etiam circa internos sensus in quibus errores videor deprehendisse, ut cùm quis grato cibi alicuius sapore delusus venenum intus latens assumit. Sed nempe tunc tantum a naturâ impellitur ad illud appendum in quo gratus sapor consistit, non autem ad venenum quod plane ignorat; nihilque hinc aliud concludi potest quam naturam istam non esse omnisciam; quod non mirum, quia cùm homo sit res limitata, non alia illi competit quam limitatae perfectionis.

At vero non raro etiam in iis erramus ad quae a naturâ impellimur; ut cùm ii qui aegrotant, potum, vel cibum appetunt sibi paulo post nociturum. Dici forsan hic poterit illos ob id errare, quod natura eorum sit corrupta; sed hoc difficultatem non tollit, quia non minus vere homo aegrotus creatura Dei est quam sanus; nec proinde minus videtur repugnare illum a Deo fallacem naturam habere: atque ut horologium ex rotis, et ponderibus confectum non minus accurate leges omnes naturae observat, cùm male fabricatum est, et horas non recte indicat, quam cùm omni ex parte artificis voto satisfacit.

Ita si considerem hominis corpus quatenus machinamentum quoddam est ex ossibus, nervis, musculis, venis, sanguine, et pellibus ita aptatum et compositum, ut, etiamsi nulla in eo mens existeret, et eosdem tamen haberet omnes motus qui nunc in eo non ab imperio voluntatis, nec proinde a mente procedunt, facile agnosco illi aeque naturale fore, si, exempli causa hydrope laboret, eam faucium ariditatem pati quae sitis sensui menti inferre solet, atque etiam ab illa eius nervos et reliquas partes ita disponi ut potum sumat ex quo morbus augeatur, quam cùm nullum tale in eo vitium est, a simili faucium siccitate moveri ad potum sibi utilem assumendum.

Et quamvis respiciens ad praeconceptum horologii usum dicere possim illud, cùm horas non recte indicat, a naturâ suâ deflectere, atque eodem modo considerans machinamentum humani corporis tanquam comparatum ad motus qui in eo fieri solent, putem illud etiam a naturâ suâ aberrare, si eius fauces sint aridae, cùm potus ad ipsius conservationem non prodest; satis tamen animadverto hanc ultimam naturae acceptionem ab alterâ multum differre; haec enim nihil aliud est quam denominatio a cogitatione meâ hominem aegrotum, et horologium male fabricatum cum ideâ hominis sani, et horologii recte facti comparante dependens, rebusque de quibus dicitur extrinseca; per illam vero aliquid intelligo quod revera in rebus reperitur, ac proinde nonnihil habet veritatis.

At certe etiamsi respiciendo ad corpus hydrope laborans, sit tantum denominatio extrinseca cùm dicitur eius natura esse corrupta, ex eo quod aridas habeat fauces, nec tamen egeat potu; respiciendo tamen ad compositum sive ad mentem tali corpori unitam, non est pura denominatio, sed verus error naturae quod sitiat cùm potus est ipsi nociturus; ideoque hic remanet inquirendum quo pacto bonitas Dei non impediat, quominus natura sic sumpta sit fallax.

Nempe imprimis hic adverto magnam esse differentiam inter mentem et corpus, in eo quod corpus ex naturâ suâ sit semper divisibile, mens autem plane indivisibilis; nam sane cùm hanc considero, sive me ipsum quatenus sum tantum res cogitans, nullas in me partes possum distinguere sed rem plane unam et integram me esse intelligo: et quamvis toti corpori tota mens unita esse videatur, abscisso tamen pede, vel brachio, vel quâvis aliâ corporis parte, nihil ideo de mente subductum esse cognosco; neque etiam facultates volendi, sentiendi, intelligendi etc. eius partes dici possunt, quia una et eadem mens est quae vult, quae sentit, quae intelligit. Contra vero nulla res corporea sive extensa potest a me cogitari, quam non facile in partes cogitatione dividam, atque hoc ipso illam divisibilem esse intelligam: quod unum sufficeret ad me docendum mentem a corpore omnino esse diversam, si nondum illud aliunde satis scirem.

Deinde adverto mentem non ab omnibus corporis partibus immediate affici, sed tantummodo a cerebro, vel forte etiam ab unâ tantum exiguâ eius parte, nempe ab eâ in quâ dicitur esse sensus communis; quae quotiescunque eodem modo est disposita, menti idem exhibet, etiamsi reliquae corporis partes diversis interim modis possint se habere, ut probant innumera experimenta quae hic recensere non est opus.

Adverto praeterea eam esse corporis naturam ut nulla eius pars possit ab alia parte aliquantum remota moveri, quin possit etiam moveri eodem modo a qualibet ex iis quae interiacent, quamvis illa remotior nihil agat. Ut exempli causâ in fune A, B, C, D, si trahatur eius ultima pars D, non alio pacto movebitur prima A, quam moveri etiam posset si traheretur una ex intermediis B, vel C, et ultima D maneret immota.

Nec dissimili ratione cùm sentio dolorem pedis, docuit me Physica sensum illum fieri ope nervorum per pedem sparsorum, qui inde ad cerebrum usque funium instar extensi, dum trahuntur in pede, trahunt etiam intimas cerebri partes ad quas pertingunt, quamdamque motum in iis excitant, qui institutus est a naturâ, ut mentem afficiat sensu doloris tanquam in pede existentis. Sed quia illi nervi per tibiam, crus, lumbos, dorsum, et collum transire debent, ut a pede ad cerebrum perveniant, potest contingere ut etiamsi eorum pars quae est in pede non attingatur, sed aliqua tantum ex intermediis, idem plane ille modus fiat in cerebro qui fit pede male affecto, ex quo necesse erit ut mens sentiat eundem dolorem: et idem de quolibet alio sensu est putandum.

Adverto denique quandoquidem unusquisque ex motibus qui fiunt in eâ parte cerebri quae immediate mentem afficit, non nisi unum aliquem sensum illi infert, nihil hac in re melius posse excogitari, quam si eum inferat, qui ex omnibus quos inferre potest ad hominis sani conservationem quam maxime et quam frequentissime conducit: Experientiam autem testari tales esse omnes sensus nobis a naturâ inditos; ac proinde nihil plane in iis reperiri, quod non Dei potentiam, bonitatemque testetur.

Ita, exempli causâ, cùm nervi qui sunt in pede vehementer, et praeter consuetudinem moventur, ille eorum motus per spinae dorsi medullam ad intima cerebri pertingens ibi menti signum dat ad aliquid sentiendum, nempe dolorem tanquam in pede existentem, a quo illa excitatur ad eius causam ut pedi infestam, quantum in se est, amovendam. Potuisset vero natura hominis a Deo sic constitui, ut ille idem motus in cerebro quidvis aliud menti exhiberet, nempe vel se ipsum, quatenus est in cerebro, vel quatenus est in pede, vel in aliquo ex locis intermediis, vel denique aliud quidlibet; sed nihil aliud ad corporis conservationem aeque conduxisset. Eodem modo cùm potu indigemus, quaedam inde oritur siccitas in gutture nervos eius movens, et illorum ope cerebri interiora; hicque motus mentem afficit sensu sitis, quia nihil in toto hoc negotio nobis utilius est scire quam quod potu ad conservationem valetudinis egeamus, et sic de caeteris. Ex quibus omnino manifestum est, non obstante immensa Dei bonitate, naturam hominis ut ex mente et corpore compositi non posse non aliquando esse fallacem. Nam si quae causa non in pede, sed in aliâ quâvis ex partibus, per quas nervi a pede ad cerebrum porriguntur, vel etiam in ipso cerebro eundem plane motum excitet, qui solet excitari pede male affecto, sentietur dolor tanquam in pede, sensusque naturaliter falletur, quia cùm ille idem motus in cerebro non possit nisi eundem semper sensum menti inferre, multoque frequentius oriri soleat a causâ quae laedit pedem, quam ab alia alibi existente, rationi consentaneum est, ut pedis potius, quam alterius partis dolorem menti semper exhibeat. Et si quando faucium ariditas non ut solet ex eo quod ad corporis valetudinem potus conducat, sed ex contrariâ aliquâ causâ oriatur, ut in hydropico contingit, longe melius est illam tunc fallere, quam si contra semper falleret cùm corpus est bene constitutum, et sic de reliquis. Atque haec consideratio plurimum iuvat non modo ut errores omnes quibus natura mea obnoxia est animadvertam, sed etiam ut illos aut emendare aut vitare facile possim. Nam sane cùm sciam omnes sensus circa ea quae ad corporis commodum spectant multo frequentius verum indicare quam falsum, possimque uti fere semper pluribus ex iis ad eandem rem examinandam; et insuper memoriâ, quae praesentia cum praecedentibus connectit, et intellectu, qui iam omnes errandi causas perspexit, non amplius vereri debeo ne illa quae mihi quotidie a sensibus exhibentur sint falsa, sed hyperbolicae superiorum dierum dubitationes ut risu dignae sunt explodendae; praesertim summa illa de somno, quam a vigilia non distinguebam; nunc enim adverto permagnum inter utrumque esse discrimen in eo quod nunquam insomnia cum reliquis omnibus actionibus vitae a memoriâ coniungantur, ut ea quae vigilanti occurrunt; nam sane si quis dum vigilo mihi de repente appareret, statimque postea dispareret, ut fit in somniis, ita scilicet, ut nec unde venisset, nec quo abiret viderem, non immerito spectrum potius, aut phantasma in cerebro meo effectum, quam verum hominem esse iudicarem. Cùm vero eae res occurrunt, quas distincte unde, ubi, et quando mihi adveniant adverto, earumque perceptionem absque ullâ interruptione cum totâ reliquâ vitâ connecto, plane certus sum non in somniis, sed vigilanti occurrere. Nec de ipsarum veritate debeo vel minimum dubitare, si postquam omnes sensus, memoriam et intellectum ad illas examinandas convocavi, nihil mihi quod cum caeteris pugnet ab ullo ex his nuncietur. Ex eo enim quod Deus non sit fallax, sequitur omnino in talibus me non falli. Sed quia rerum agendarum necessitas non semper tam accurati examinis moram concedit, fatendum est humanam vitam circa res particulares saepe erroribus esse obnoxiam, et naturae nostrae infirmitas est agnoscenda.

APPENDIX Renati Des-Cartes Rationes, Dei Existentiam et animae a corpore distinctionem probantes, more geometrico dispositae

DEFINITIONES.

I. Cogitationis nomine complector illud omne quod sic in nobis est ut eius immediatè conscii simus. Ita omnes voluntates, intellectus, imaginationes, et sensuum operationes sunt cogitationes. Sed addidi immediatè ad excludenda ea quae ex iis consequuntur, ut motus voluntarius cogitationem quidem pro principio habet, sed ipse tamen non est cogitatio.

II. Ideae nomine intelligo cuiuslibet cogitationis formam illam, per cuius immediatam perceptionem ipsius eiusdem cogitationis conscius sum; adeo ut nihil possim verbis exprimere intelligendo id quod dico, quin ex hoc ipso certum sit in me esse ideam eius quod verbis illis significatur. Atque ita non solas imagines in phantasia depictas ideas voco: imo ipsas hic nullo modo voco ideas, quatenus sunt in phantasia corporea, hoc est in parte aliqua cerebri depictae, sed tantum quatenus mentem ipsam in illam cerebri partem conversam informant.

III. Per realitatem obiectivam ideae intelligo entitatem rei repraesentatae per ideam, quatenus est in idea; eodemque modo dici potest perfectio obiectiva vel artificium obiectivum etc. Nam quaecunque percipimus tanquam in idearum obiectis, ea sunt in ipsis ideis obiective.

IV. Eadem dicuntur esse formaliter in idearum obiectis, quando talia sunt in ipsis, qualia illa percipimus; et eminenter, quando non quidem talia sunt, sed tanta, ut talium vicem supplere possint.

V. Omnis res cui inest immediatè, ut in subiecto, sive per quam existit aliquid, quod percipimus, hoc est aliqua proprietas sive qualitas, sive attributum, cuius realis idea in nobis est, vocatur substantia. Neque enim ipsius substantiae praecise sumptae aliam habemus ideam quam quòd sit res, in quâ formaliter, vel eminenter existit illud aliquid quod percipimus, sive quod est obiective in aliqua ex nostris ideis, quia naturali lumine notum est nullum esse posse nihili reale attributum.

VI. Substantia, cui inest immediatè cogitatio, vocatur mens: loquor autem hic de mente potius quam de anima, quoniam animae nomen est aequivocum et saepe pro re corporea usurpatur.

VII. Substantia, quae est subiectum immediatum extensionis localis, et accidentium, quae extensionem praesupponunt, ut figurae, situs, motus localis etc. vocatur corpus. An vero una et eadem substantia sit quae vocatur mens et corpus, an duae diversae, postea erit inquirendum.

VIII. Substantia quam summè perfectam esse intelligimus, et in qua nihil planè concipimus quod aliquem defectum sive perfectionis limitationem involvat, Deus vocatur.

IX. Cum quid dicimus in alicuius rei natura sive conceptu contineri, idem est ac si diceremus: id de ea re verum esse, sive de ipsa posse affirmari.

X. Duae substantiae realiter distingui dicuntur, cùm unaquaeque ex ipsis absque alia potest existere.

POSTULATA.

Peto primò ut lectores advertant quàm debiles sint rationes ob quas sensibus suis hactenus crediderunt, et quam incerta sint omnia iudicia quae illis superstruxerunt: Idque tamdiu, et tam saepe apud se revolvant, ut tandem consuetudinem acquirant non amplius ipsis nimiùm fidendi, hoc enim necesse iudico ad certitudinem rerum Metaphysicarum percipiendam.

Secundò, ut considerent mentem propriam, cunctaque eius attributa, de quibus deprehendent se dubitare non posse, quamvis omnia quae a sensibus suis unquam acceperunt, falsa esse supponant; nec prius illam considerare desistant, quam ipsam clarè percipiendi, et rebus omnibus corporeis cognitu faciliorem credendi usum sibi comparaprint.

Tertiò, ut propositiones per se notas, quas apud se invenient, quales sunt: Quod idem non possit esse simul et non esse; Quod nihil nequeat esse causa efficiens ullius rei; et similes diligenter expendant, atque ita perspicuitatem intellectus sibi a naturâ inditam, sed quam sensuum visa quàm maxime turbare solent, et obscurare, puram, atque ab ipsis liberatam exerceant. Hac enim ratione sequentium axiomatum veritas ipsis facilè innotescet.

Quartò, ut examinent ideas naturarum, in quibus multorum simul attributorum complexio continetur, qualis est natura trianguli, natura quadrati, vel alterius figurae; Itemque natura Mentis, natura Corporis, et supra omnes natura Dei sive entis summe perfecti. Advertantque illa omnia quae in iis contineri percipimus, verè de ipsis posse affirmari. Ut quia in naturâ trianguli continetur eius tres angulos aequales esse duobus rectis, et in natura Corporis sive rei extensae continetur divisibilitas (nullam enim rem extensam tam exiguam concipimus quin illam saltem cogitatione dividere possimus) verum est dicere omnis Trianguli tres angulos aequales esse duobus rectis, et omne Corpus esse divisibile.

Quintò, Ut diu multùmque in natura entis summè perfecti contemplanda immorentur: et inter caetera considerent in aliarum quidem omnium naturarum ideis existentiam possibilem, in Dei autem idea non possibilem tantùm, sed omnino necessariam contineri. Ex hoc enim solo, et absque ullo discursu cognoscent Deum existere; eritque ipsis non minùs per se notum, quàm numerum binarium esse parem, vel ternarium imparem, et similia. Nonnulla enim quibusdam per se nota sunt, quae ab aliis non nisi per discursum intelliguntur.

Sextò, ut perpendendo exempla omnia clarae, et distinctae perceptionis, itemque obscurae, et confusae, quae in Meditationibus meis recensui, ea quae clarè cognoscontur ab obscuris distinguere assuescant, hoc enim facilius exemplis quàm regulis addiscitur, et puto me ibi omnia huius rei exempla vel explicuisse, vel saltem utcumque attigisse.

Septimò, denique ut advertentes, nullam se unquam in iis quae clare perceperunt falsitatem deprehendisse, nullamque è contra veritatem in obscurè tantum comprehensis, nisi casu reperisse, considerent esse a ratione planè alienum propter sola sensuum praeiudicia, vel propter hypotheses in quibus aliquid ignoti contineatur, ea quae à puro intellectu clarè et distinctè percipiuntur in dubium revocare. Ita enim facilè sequentia axiomata pro veris, et indubitatis admittent. Quanquam sanè pleraque ex iis potuissent melius explicari, et instar theorematum potiùs quàm axiomatum proponi debuissent, si accuratior esse voluissem.

AXIOMATA
SIVE
Communes notiones.

I. Nulla res existit de quâ non possit quaeri, quaenam sit causa cur existat. Hoc enim de ipso Deo quaeri potest, non quòd indigeat ullâ causâ ut existat, sed quia ipsa eius naturae immensitas est causa, sive ratio propter quam nullâ causâ indiget ad existendum.

II. Tempus praesens a proxime praecedenti non pendet, ideòque non minor causa requiretur ad rem conservandam, quàm ad ipsam primum producendam.

III. Nulla res, nec ulla rei perfectio actu existens potest habere nihil, sive rem non existentem pro causa suae existentiae.

IV. Quidquid est realitatis sive perfectionis in aliquâ re, est formaliter, vel eminenter in primâ et adaequatâ eius causa.

V. Unde etiam sequitur realitatem obiectivam idearum nostrarum requirere causam, in qua eadem ipsa realitas non tantùm objectivè, sed formaliter vel eminenter contineatur. Notandùmque, hoc axioma tam necessariò esse admittendum, ut ab ipso uno omnium rerum tàm sensibilium, quàm insensibilium cognitio dependeat: unde enim scimus, exempli causâ, coelum existere, an quia illud videmus? at ista visio mentem non attingit, nisi quatenus idea est, idea inquam menti ipsi inhaerens, non autem imago in phantasia depicta: Nec ob hanc ideam possumus iudicare coelum existere, nisi quia omnis idea causam suae realitatis obiectivae habere debet realiter existentem; quam causam iudicamus esse ipsum coelum, et sic de caeteris.

VI. Sunt diversi gradus realitatis, sive entitatis, nam substantia plus habet realitatis, quàm accidens vel modus, et substantia infinita quàm finita; ideóque etiam plus est realitatis obiectivae in idea substantiae, quàm accidentis; et in idea substantiae infinitae, quàm in idea finitae.

VII. Rei cogitantis voluntas fertur, voluntariè quidem, et libere (hoc enim est de essentia voluntatis), sed nihilominus infallibiliter in bonum sibi clarè cognitum, ideóque si norit aliquas perfectiones quibus careat, sibi statim ipsas dabit, si sint in sua potestate.

VIII. Quod potest efficere id quod maius est, sive difficilius, potest etiam efficere id quod minus.

IX. Maius est creare, vel conservare substantiam quàm attributa, sive proprietates substantiae; non autem maius est idem creare, quàm conservare, ut iam dictum est.

X. In omnis rei idea, sive conceptu continetur existentia, quia nihil possumus concipere nisi sub ratione existentis; nempe continetur existentia possibilis, sive contingens in conceptu rei limitatae; sed necessaria, et perfecta in conceptu entis summe perfecti.

PROPOSITIO I.

Dei existentia ex solâ eius naturae consideratione cognoscitur.

DEMONSTRATIO.

Idem est dicere aliquid in rei alicuius natura, sive conceptu contineri, ac dicere idipsum de ea re esse verum (per def. 9.), atqui existentia necessaria in Dei conceptu continetur (per ax. 10.), ergo verum est de Deo dicere necessariam existentiam in eo esse, sive ipsum existere.

Atque hic est syllogismus, de quo iam supra ad obiectionem sextam: eiusque conclusio per se nota esse potest iis qui à praeiudiciis sunt liberi, ut dictum est postulato quinto; sed quia non facile est ad tantam perspicacitatem pervenire, aliis modis idem quaeremus.

PROPOSITIO II.

Dei existentia ex eo solo quòd eius idea sit in nobis a posteriori demonstratur.

DEMONSTRATIO.

Realitas obiectiva cuiuslibet ex nostris ideis requirit causam in quâ eadem ipsa realitas non tantùm objectivè, sed formaliter, vel eminenter contineatur (per ax. 5.); habemus autem ideam Dei (per def. 2. et 8.) huiùsque ideae realitas obiectiva nec formaliter, nec eminenter in nobis continetur (per ax. 6.), nec in ullo alio praeterquàm in ipso Deo potest contineri, (per def. 8.) ergo haec idea Dei, quae in nobis est, requirit Deum pro causâ, Deusque proinde existit (per ax. 3.).

PROPOSITIO III.

Dei existentia demonstratur etiam ex eo quòd nos ipsi habentes eius ideam existamus.

DEMONSTRATIO.

Si vim haberem me ipsum conservandi, tantò magis haberem etiam vim mihi dandi perfectiones quae mihi desunt (per ax. 8. et 9.), illae enim sunt tantùm attributa substantiae, ego autem sum substantia, sed non habeo vim mihi dandi istas perfectiones, alioqui enim iam ipsas haberem (per ax. 7.); ergo non habeo vim meipsum conservandi. Deinde:

Non possum existere quin conserver quandiu existo, sive a me ipso, siquidem habeam istam vim, sive ab alio, qui illam habet, (per ax. 1. et 2.) atqui existo, et tamen non habeo vim meipsum conservandi, ut iamiam probatum est, ergo ab alio conservor. Praeterea, ille à quo conservor, habet in se formaliter, vel eminenter id omne quod in me est, (per ax. 4.) in me autem est perceptio multarum perfectionum quae mihi desunt, simulque ideae Dei (per def. 2. et 8.), ergo est etiam in illo, à quo conservor, earumdem perfectionum perceptio. Denique, ille idem non potest habere perceptionem ullarum perfectionum quae ipsi desint, sive quas in se non habeat formaliter, vel eminenter, (per ax. 7.) cùm enim habeat vim me conservandi, ut iam dictum est, tantò magis haberet vim sibi ipsas dandi, si deessent, (per ax. 8. et 9.) habet autem perceptionem earum omnium quas mihi deesse, atque in solo Deo esse posse concipio, ut mox probatum est, ergo illas formaliter vel eminenter in se habet, atque ita est Deus.

COROLLARIUM.

Creavit Deus caelum et terram, et omnia quae in eis sunt; insupérque potest efficere id omne quod clare percipimus, prout id ipsum percipimus.

DEMONSTRATIO.

Haec omnia clarè sequuntur ex praecedenti propositione, in ipsa enim Deum existere ex eo probatum est quòd debeat aliquis existere in quo formaliter, vel eminenter sint omnes perfectiones quarum idea aliqua est in nobis, est autem in nobis idea tantae alicuius potentiae, ut ab illo solo, in quo ipsa est, coelum et terra, etc. creata sint, et alia etiam omnia quae à me ut possibilia intelliguntur ab eodem fieri possint: ergo simul cum Dei existentia haec etiam omnia de ipso probata sunt.

PROPOSITIO IV.

Mens et corpus realiter distinguuntur.

DEMONSTRATIO.

Quidquid clarè percipimus, a Deo fieri potest, prout illud percipimus (per coroll. praecedents), sed clarè percipimus mentem, hoc est, substantiam cogitantem, absque corpore, hoc est absque substantiâ aliquâ extensâ, (per post. 2.) et vice versâ corpus absque mente (ut facile omnes concedunt), ergo saltem per divinam potentiam mens esse potest sine corpore, et corpus sine mente.

Iam vero Substantiae quae esse possunt una absque aliâ realiter distinguuntur, (per def. 10.) atqui mens, et corpus sunt Substantiae, (per def. 5., 6. et 7.) quae una absque alia esse possunt, (ut mox probatum est) ergo mens et corpus realiter distinguuntur.

Notandumque me hic usum esse divinâ potentiâ pro medio, non quòd extraordinariâ aliquâ vi opus sit ad mentem à corpore separandam, sed quia, cùm de solo Deo in praecedentibus egerim, non aliud habui quo uti possem; nec refert à quâ potentiâ duae res separentur, ut ipsas realiter distinctas esse cognoscamus.

発行責任者:古典書房

制作協力:Claude(claude-sonnet-4-6)

初版発行日:2026年06月13日